8(3) 8. provenientem. Quemadmodum enim in automatis arti- ficialibus inclinatio ad motum ex rotularum, imo& axium, varia figura, quantitate& coordinatione reſultat, ita ut ab elatere, in ejusmodi machina inſimul abſcondito, quam facillime omnes partes agitari valeant: Ita& in machinis viventibus naturalibus ſimilis propenſio ad motum è par- tium ſolidarum& fluidarum textura pendet, Natura dicta, quæ vim motricem, vel in creatione, vel in generatione in- ditam, diverſimode determinat& modificat. Ideo facile adparet, quomodo artificiale à naturali diſtinguatur. In-⸗ machinis enim automaticis vitalibus principium motus non eſt pure mechanicum, in machinis vero artificialibus uti- que.(4.) Sumitur pro DEO, qui, termino Scholaſticorum, Natura Naturans eſt, vel illud principium, a quo omnia cor- pora naturalia originem ducunt,& in hunc usque diem conſervantur(5.) Sollective ſumta denotat univerſum hoc, ſive totum mundum,& commercium, quod corpora inter ſe habent, perpetuum.(6.) Notat rei alicujus eſſentiam, v. g. quando dicitur eſſe aliquid de natura oſſea, terrea,&c. quæ ex particularum, corpus conſtituentium, varia mixtione, fi- gura& ſitu oritur.(.) Medice uſurpatur pro diſpoſitione il- la, homini a primo conceptionis puncto connata. V. g. hic natura Phthiſicus eſt, calculoſus,&c.(8.) Moraliter pro tem- peramento& animi propenſionibus, vel inclinationibus prædominantibus. V. g. hic natura voluptuoſus, ille ava- rus,&c. Ceterum ubiĩ corpora naturalia univerſa, naturalia eſſe,& naturam habere dicuntur, ibi ea imprimis ſignifica- tio locum habet, quæ numero tertio deſignatur.
Phyſica optime dividitur in tres partes.(I.)
In generalem, tractantem ea, quæ omnibus cor- poribus naturalibus ſunt communia.&c.(2.) In b A2 ſpecias


