382. NOMINX
belent; Jacea 5 2 Centaurea. hurt Cyanoides Pn. 1
Chironia Rv. Centaurium maj. T. Centaurea. Rapontium Kn.
217. Nomen genericum unum idemque, ad diyersa designandusę genera assumtum, altero loco eæcludendum exit.
Expertus loquar: quanta confusio, quanta memoriæ impo- nantur onera vix ferenda, dum eadem nomina a variis ad diversa trahantur genera. Juvenis adhuc, inhærens premens- que vestigia Tournefortiana,& Riviniana simul, maxime excruciabar, cum libros& methodos mutarem, alternarem que: non enim erant amplius Aconitum, Angelica, Caltha, Cicutaria, Damasonium, Pimpinella, Glaux, Syringa, Vesi- caria, Thlaspidium, eædem plantæ apud Rivinianos cum iis, quas jamjam legeram in campis Tournefortianis Nomina, que ante in memoria fixa erant simul cum certo genere, mox debuere expungi,& alium tenere locum: quæ mutatio extem Poranea vix potuit sine confusione disponi; nec me, cui hæc contigerit, solum esse, forte Lector agnoscat.
Fateor, me potius retinere velle decem nova nomina, quam unicam talem mutationem in fida memoria. Nulla tamen esset ratio omnino expungendi ista nomina e Botanica,
& nova introducendi in eorum locum, ob solum abusum Autorum.
Can nabinam H. L. nunquam potui apud Auditores meos con- ciliare: cum nomen hoc idem in eodem libro duplici in loco occurrat, distinctissimaque duo genera designet: altero in loco imposita Galeopsi cum Heuchero, altero vero Cannabi cum Tournefortio.
Ergo, sive hæc confusio facta sit ex ignorantia, dum quis non noverit alterum synonymum genus; sive ex dissenfu, dum alter nomen ad hoc, alter vero ad aliud genus trahere studuit ad imitationem Veterum, vel pharmacopolarum, debe- mus nos istud idem altero loco excludere, cum idem nomen non persistere queat diversa cum idea: idem enim genus idem nomen gerat in omni, licet diversissimo, Systemate.
TOURNEFORTIU& ergo. Neque duo diversa nomina cum eadem notione nec du notiones cum codem nomine confungi


