376 NO MI N 4
revoco characterem, attributa, usum affinium:& fallit raro; quin maxima parte conveniant inter se congeneres species.
Species itaque referre ad genera communia autem non concedere nomina generica, juvat, dum inquiro plantas, easque suo loco obser vo: maximus tamen, qui inde dependet, usus, in communi& quotidiano de plantis studio nobis de- Conlol negatur: nomina enim generica per orbem Botanicum valent, ut nummi ex consensu Reipublicæ.
Hinc, quid sentiendum de instituto egregii RA. liquet, qui in Historia species ad genera retulit, sed nomina omnibus congeneribus speciebus non imposuit. Excusandus est, ubi non certus fuit de speciei denominandæ genere. Subtraxit forte Rajus se, ne multis novis nominibus oneraret Botanicen: sed puto mille nova nomina minus onerare Botanicen, si bona, quam decem mala. Et si non selecta a Systematicis, qui ge- nera intelligunt; speranda sunt, multo minus ab Empiricis. leb
E— 1 0 0
————
214. Cuœcunque plantæ genere differunt, diverso nomine generico designandæ sunt.
Hic aphorismus omnino idem est cum antecedenti, ex vi oppositorum; argumentandi caussa eundem distinctum volui.
Uti ex antecedenti(6. 213.) solo nomine ideam plantæ alicujus, licet ignotæ, nobis repræsentavimus; sic hic omnino contra; nam si nomen falsum, fit etiam falsus conceptus. Si e. gr. quis diceret, se observasse singularem Equiseti speciem foliis circa caulem positis, bifurcatis, levissimis spinis obsitis, ego mox revocarem in memoriam species Equiseti secundum Genus 777, nec somniarem de Charæ alicujus specie 801.
Veteres, qui nullis gaudebant certis fundamentis in re Bo- tanica circa denominationem, ex facie, foliatura, similibusque imposuere sua genera,& inde nomina generica; successit in quibusdem sæpeè casu bene ob convenientiam faciei in natu- ralibus generibus, attamen sœpius mirum in modum hallucinati sunt, qui fundamentum fructificationis ignorarunt, uti patet. ex allegatis exemplis. 00
unnum
5 5 fon dl Tricolium arborescens Cytisus. 0. acetosum Oxalis..
corniculatum Lotus. 170
falcatum Medicago. 105
fragiferum Fragaria. 0 0
hepaticum 1 0
J


