Druckschrift 
Caroli Linnaei critica botanica
Einzelbild herunterladen

372 NOM TN A

mihi est unius Sapientis assensus, quam centum Idiotarum vana Opprobria.

Nulla me movet incantatio ante editum Pinacem Sherardia- num, post quem anathemate omnes, qui mutarent plantarum nomina, minatus est Tzrelłkeld,& ego quidem subscriberem, si modo ille digna interim præstaret nomina; quod cum hucus- que factum non sit, mea exempla proferre, aliorum censuræ suhmittere, religioni mihi non duco.

acta dispositione plantarum in Genera, tum primum impont debent Nomina, nec antea. Hine nulla assumenda sunt nomina plantis imposita, quæ non conveniunt generibus, adeoque nec Veterum, nec officinalia, nec recepta ulla, quæ sub uno nomine diversa includunt genera; unicum ubi genus, unicum erit nomen

21T. Nomina vera plantis imponere Botanicis genuinis tantum in potestate est.

Botanicus mihi hic dicitur is, qui genera naturalia obser- Vare intelligit. Botanici autem nomine indignum judico Cu- riosum, qui de generibus sollicitus non est.

Fundamentum dein denominationis omnis plantarum versatur circa Genera& Species: quæ conveniunt genere& specie, eodem sub nomine veniant in genere ac specie;& vi oppo- fitorum. H. 213. 214. i

Sequitur itaque, nullum nomina vera plantis imponere posse, nisi sit Botanicus,& intelligat genera,& species notas.

Desideratur etiam a Botanico, ut cum judicio nomina im- Ponat: nec prima, quæ in mentem incurrunt.

Videmus ex allegatis exemplis, quam absurda, stulta& ridicula, renovatis nuper studiis, nec exculta hac doctrina, imposuere Commentatores nomina: ex aliorum itaque exemplis docti simus oportet.&.

Negamus omnia nomina ab ullo imposita plantis, nisi sint a Systematicis vel confecta, vel confirmata; veterum enim, qua talia, nulla sunt; si bona, casu bona.

Nec, quod metuat quis, opus est, novum imponere nomen plantæ a Collectore aliquo antea nominatæ: ejus enim per le, quatenus genera non intellexerit, falsum debet esse, nisi per accidens dignum fuerit, vel ille a doctiori circa plantam instructus.

Excludimus omnia nova nomina in memoriam Botanicorum

4 0 ble Jelders

Jene 05

Dater Bonus Malus Nol Merfi Nolsas Vier Tuga durge Flas Negin Cratia Mater Mater Atbor N00. Fel Poda Herb Herb Herb Herb. Laer) Flos Cher Cacut Hl Bard Dar

Dont Prey

Rh!