lonis
pri- gros sæpe toni
bæus
vij hac summorum virorum alumna Minerva, vix disposita ratione studiorum, variis fatis spem omnem amisit: nihil sperans a parentibus, tali paupertate fuit vexatus Linnæus, ut calceos condiscipulorum vetustos, corrosa solea, cum thesibus agluti- natis, roborare debuit. His ærumnis pressus, pretiosissimas horas mudiis caris tollere debuit, docendo prima Rudimenta lati- nitatis, usquequo magna felicitate invenit Olaum Celsium theologiæ professorem, historiæ naturalis in Suecia restaura- torem; hic vir sapiens sæpe sæpius alacrem Linnæum plantas sedulo inquirentem perspexerat, illiusque stupendam sagacita- tem in impositione nominum cognoverat: tunc Celsius hiero- botanici materiam colligebat, in isto singulari opere plantas in sacra scriptura propositas determinare voluit: pro difficili hac inquisitione utilem Linnæum suspicavit, unde commoda vitæ, mensam, domicilium libenter illi concessit,& quod non omittendum, dives postea Linnæus, semper grata mente, summo cum honore, Mæcenatem Celsium nominabat. Paulò post Olaus 8„ medicinæ ac Botanicæ Professor, Linnæi progressus in historia naturali miratus, tantum virum occupare voluit, unde non modo Studiorum filii directionem illi concessit, led seepe doctrinam in Academia Botanicam illi commisit. Tunc Linnæus 23 annorum natus in lectionibus publicis jam principia sua philosophica botanicæ, alumnis pro- ponebat, tunc sicut antea, die herbationes peragebat, vel
—
—
lectiones academicas proponebat, de nocte autem ledtione aut meditatione detentus, nove methodi quam jam con- ceperat, varias sectiones disponebat.
Anno 1732, adiit Linnæus Laponiam, quam summo labore, repetitisque Pee„ fere totam, primus naturalista peragravit, trecenta milliaria solus peragrans, semper iter pedibus faciens, sæpe sæpius ventorum furores, caloris urentis radios, eadem die tolerans frigoris duras constrictiones: post reditum docuit iy


