—— 6—
Dentale est lignum, cujus anterior pars vomerem adjunctum habet. Buris elt ea pars, quae temonem cum dentali conjungit. Buris cum jugo temone jungitur- Jugum vocatur lignum, boum collis impolitum, quo ara— trum trahitur. Vomer appellatur ferrum quo terra ruta tollitur vertiturque ad latera. Ta- bula ad vomerem additur, quae tertram altius efferat, et magis verlet. Stiva est vectis, cum buri et dentali conjunctus, quo vomeris cur— lus ab aratore dirigitur. 8 Jam de his lingulis partibus nunc diller—
tius agemus, et quidem primum de dentali.
8
Etymologiam dentalis li recte explicare vis, antiquillimorum aratrorum formam im- plicislimam ante oculos habere debes, qualem vides in fig. XI. Hoc enim aratrum constat e ligno uno, cujus inferior curvata pars terram caedit quali dens, unde dens leu dentale di- ctum. Postea vero hujus paärtis forma muta-— batur, sensimque in eam, quam conlpicis in g, I St V., transibat, nomine non mu— tato. Quae etymologia mihi aptior videtur, quam quae apud Isidorum bis verbis exstat:
Dentale est aratri prima pars, in qua vomer in- ducitur quasi dens. Primis temporibus, ut lulpicor, ex uno


