Teil eines Werkes 
1 (1820) De aratri Romani forma et compositione
Entstehung
Einzelbild herunterladen

*

rit status, cognolci non posse, nisi fi- mul, qualis in iis agricolatio fuerit, perscrutati simus.

Quamquam autem duplex haec uti- Iitas ex agriculturae kistoria percipi- tur, parvam tamen, ne dicam nullam, Viri docti hucusque in eam tractandam impenderunt. Ac cogitanti mihi, qua de causa inter caeteras disciplinas et artes sola ruris disgiplina hiftoriae com- mentariis egeat, id fere ab ea negli- gentia profectum ee videbatur, qua haec ars deserta usque ad recentilli- mam memoriam exolevit. Sed quo- niam rusticatio non dignitate destituta elle coepit, nec viros eruditos rei ru- sticae exquirendae atque docendae pu- det aut taedet, non temere speramus fore, ut haec quoque historiae pars mox novis studiis exhibeatur.

Quare non vereor, ne quis neget, me aliqua ad agriculturae historiam pertinentia colligentem operae pre tium facturum elle. Cum vero hic

campus latislime pateat, et via maxime impedita seu potius non aperta sit, ne- N 1

N