Druckschrift 
Joannis Keill, M. D. Regiae Soc. Lond. Socii ... Introductiones Ad Veram Physicam Et Veram Astronomiam : Quibus accedit Trigonometria. De Viribus Centralibus. De Legibus Attractionis
Einzelbild herunterladen

22 1 TRN 05 1

citatem determinat,& rerum distantias metitur: hæc spa- tii& corporis tam dissona& repugnantia attributa eidem subjecto competere impossibile est.

Nespondebunt forte Cartesiani, ideam illam, qualem nos dedimus spatii à Corpore distincti, iimnaginariam prorsus esle & chimæricam, cui scil. aliquid simile, in rerum natura, nullãà potentià existere potest. Verum contra Cartesianos in promptu est demonstrare, revera dari spatium à corpore distinctum, vel spatium& corpus non esse prorsus idem: sed primo advertendum est, nos realem spatii corporis va- cui existentiam in hoc loco non esse evicturos; illud in alia lectione prœstandum erit: sufficiet in præsentia illius possi- bilitatem adstruere.

Ponamus ergo vas quodeunque,& aëre primo repleatur, deinde exhauriatur intra vas contentus aër, vel per divinam potentiam annihiletur,& omne aliud corpus in IIlius locum ingredi prohibeatur; quæro jam an in tali rerum conditio- ne, spatium futurum sit à corporibus vacuum? Corpus O- mne quod in vase continebatur, destrucbum est, ommis al- terius corporis ingressus prohibetur,& Vas suam figuram conservarè supponitur, certe necessarium esse videtur, ut Vacuum seu spatium corpore non repletum detur: Respon- dent Cartesiani hisce suppositis, vasis latera corruitura,& ad se invicem necessario accessura. At cum secundum ipsos Cartesianos nullum corpus potest seipsum movere, cumque ex hypothesi, nullum aliud est corpus quod vasis latera ad se invicem pellat, nullus etiam sequetur eorum ad se invi- cem accessus, dicent forsan aërem undequaque diffusum& vasis latera circumcirca prementem, istius motus causam fo- re. Verum cum pressio aëris sit vis finita, talis potest esse Vasis firmitas, quæ isti pressioni æquipollere possit, adeo- que vas suam conservabit figuram: sed demus illis vasis la- tera corruitura, quœro quodnam corpus in illorum locum

V*. 2

successurum erit?(respondebunt) aër, quodnam corpus 10- cum ab eo aëre derelictum possidebit? Alius(fortasse di- cent) aër successurus erit; at tandem subsistere oportet,& ad corpus aliquod pervenire necesse est, in cujus locum 100

um

1