Druckschrift 
Dispositio chemico-physiologica alimentorum hominis et animalium domesticorum. / Georgius Ernestus Guilielmus Crome
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen

---== um

ne optisszime pulmönibus comparat) inferiori insunt, görbentur, et per. organiszmum vegetabilium ita Subiguntur, ut et alimenta et Stimulos praebeant. Sic dubitare non potest, vyegetabilia magna Parte principil Azotici, quod Simul cum a&re(qui auctore L.avoi- Sier 21 part. Oxygenil et 79 p. gassi Azotici constat) hauriunt, Pro ali- mento uti, cum principia quaedam Proxima vegetabilium, praecipue gluten, albumen et principium vegeto- animale leguminum, docente analysi chemica illo principio Azotico abundent. Sed ne hoc nimis cumuletur plantae noctu et in umbra gas Azoticum exhalant.

Praeter haec principia commemorata vegetabilia certe etiam a- quam et väporiformem et aöriformem, in are atmosphaerico natan- tem hauriunt. Etenim quantum vigoris et alimenti a&r atmosphaeri- cus, et quas continet, substantiae yegetabilibus Suppeditant, Satis ex eo intelligere posSumus, quod plantae, quarum Superficiem oleo aut vernice obducimus, iisque poros obstruimus, Sstatim flaccescunt.

Ante omnia vero principium carbonicum plantis alimenta prae» bet. Hoc principium. frequentissime in humo, cujus paulo antea mentionem fed, cujusque maxima pars est, invenitur. Nec mi- nus idem cum Oxygenio conjunctum in gassi carbonici forma partim aquae fontanae et humori, partim aöri atmosphaerico admixtum est, Sine hoc principio plantae perfectione et praecipue vi generationis et matura Semina proferendi potestate, plane privantur.

Longe alia Sunt alimenta animalium, quorum corpora multo artificiosius constructa SUnt, et quae ea de causa alimentis magis Praeparatis indigent, ut crescant, congerventur et functiones vitae exSequantur. Vegetabilia maximam partem naturae materiis Simpli-

riff