4DPENDTF. 76
ſeriptis promulgata fuit, & eſt haec praeſens noſtra ſenten- tia per nos Herbipoli in loco noſtro conſiſtoriali, hora veſperarum, vel circiter, qua ibidem ad iura reddendum & cauſſas audiendum pro trihunali ſedimus ſub anno a na- tiuitate domini 1603. die vero lunae 18. menſis Auguſti.
Cum autem in hac eadem ſententia per ipſos reos condemnatos vel eorum nomine intra legitimum tempus minime prouocatum, appellatumue ſit, ſed ipſa ſententia in rem iudicatam tranſiret, ad inſtantiam dominorum acto- rum contra reos contumaces executoriales ſub certa poena decreuimus, iisdemque legitimo modo inſinuari curaui- mus, prout de earum executione ſeu inſinuatione nobis legitime extitit facta fides, ſed quia ſaepe dicti rei conuenti, non attentis uiusmodi executorialibus in ſua contumacia, prout antea perſeuerent, neque cenſuris eccleſiaſticis ad parendum ac ſatisfaciendum ſententiae compelli poſſint, easque negligant, & contemnant, jlliusque tanquam im- mediate imperio ſubiecti, alios iudices agnoſcere nolint, ea de cauſſa petiit praefatorum dominorum actorum pro- curator, quatenus in tantam reorum contumaciam brachii ſaecularis inuocationem iuxta praedictarum literarum exe- cutorialium, vim, formam, & tenorem, eidem decer- nere dignaremur.
Nos igitur attendentes petitionem huiusmodi juſtam, & rationi conſonam eſſe, quodque in iis caſibus, uti defi- cit eccleſiaſtica poteſtas, recurri poſſit ad amxilium ſaecu- lare, vt vna iurisdictio. per aliam adiuuetur, maxime quando conſtat de competentia ſeu jurisdictione iudicis or- dinarii, & ipſum pro exeeutione feciſſe, quod pro qualitate otficii ſibi incumbentis facere potuit; & debuit· Pars au- tem condemnata nihilominus in ſua contumacia perſiſtat, brachium ſaeculare omnium ultimum, atque adeo extre- mum remedium eſſe debeat.
K 2 Idcirco


