14 Dubin circa inſtriptionem iuformationum
molem eiusmodi ſuſtinuiſſent humeri, incertum, tum etiam quod cauſſarum patrono in rem a pru- dentiae iudiciariae principiis pendentem maxime, manum ingerere periculoſum, tum denique quod DEcRHERRvM fuplere, ne dicam ſuperare, ar- duum valde, inuidioſumque omnino viſum fuerit.
§. v.
Miſſa ergo interiore argumenti diſquiſitione de externis iuformationum (eurum inſcriptione videlicet) hiſtorice ſaltem citra cuiusuis quidem praeiudicium obſeruare quaedam liceat; co mi- nus iniucunda fortafſis, quo minus vulgata pro- fecto, & obſeruatu ſaltem, vt adparebit, om- nino non ſint indigna.
§. vI.
Supremus nempe, camera, iudicum eſt in imperio conſeſſus, cuius iurisdictio cum iudi- cio caeſaris aulico concurrens per vniuerſum ſeſe imperium diffundit, pluresque ideo proxime fub ſe iudices inferioresque complectitur, a quibus informationes exigere, acta poſtulare, aliasue litteras relationesue petere tum congruens du- cit, tum legibus imperii adſtringitur.
§. VII.


