Nec
Nec tibi mancipio vel vita vel ipſe dabatur, Vu erat ille tuus, proprietate Dei: Ergo ſuum Domino reddas, qui jure repoſcit, Proq; uſu grates convenienter agas. Si dilexiſti vitæ nunc munere functum, Invideas illi talia fata cave: Nam peregrinus erat, per multa pericula quæ rens Quod patrium pollet ritè renere ſolum: Navigio fragili furiofa per æquora vectus Gptabat portum, proque quiete locum: Miles erar cuneis hoſtilibus undiq; cinctus, Quales ancipites ſpeſq; metuſqʒ facit: Nunc patriam portumq; tenet meritamque coronam: „Quò citius tantò gratius omne bonum. uis doleat duris exemptum rebus amicum, is ſibi dilectum proſperitate frui? Adde quod haud obiiſſe, jod hinc abiiſſe parumper Credirur, ex terris qui redivivus erit. Mec te amiſiſſe hunc, ſed præmiſiſſe purabis, Quemtibi ſit dextrè maxima cuta ſequi. Interea in terris Dominus ſapienſqʒ bonuſq; Supplebit, ſi quas geſlerat ille vices Supplevit, ſuppletſupplebit & omnia reddet⸗ uæ durum nobis furripuiſſe putes. Supplẽvit quoniam ſtudiis, fapientiã, & uſu Reſtant præſtantes & gravitate viri Qui regere hunc populum, qui debellare ſuperbos, Parcere & abjectis cum ratione ſciunt. Supplet jam quoniam novus & Malſpurgulus hæres Fratri ac agnatis unus & alter adeſt. Supplebit quoniam plures naſcentur ab illis, Et feret omnipotens omnibus æquus opem.
F1ML5.


