Druckschrift 
Gasp. Scioppii Consilivm Regivm : In Qvo A dudecim Regibus & Imperatoribus Catholico Hispaniarum Regi demonstratur, quibus modis omnia bella feliciter profligare possit
Seite
31
Einzelbild herunterladen

CONsILIVM RFGIVM. 31 quid bellorum proximorum occaſione Eccleſijs& Monaſterijs damni forte datum ſit, ne id neglectui habeas, ſed in eius compenſationem rebus relictis incumbas, vt quibus artibus à nobis maioribus tuis tantum tibi partum eſt imperium, id tu nunc ijsdem conſerues& amplifices.

CAROLVS QVINTVS IMPERATOR.

Vam ingentem veriſq; lacrimis vel hodie complorandam in Argerienſi expeditione

annò 1541. cladem acceperim, ſatis tibi notum eſſe oportet. Sed veram eius cauſam non ita facile ex alijs acceperis. Itaqʒ vt meo exemplo diſcas, tibi quid ex vſu ſit, neq; ad eumdem forte lapidem impingas, quid reuera ſuerit, quod tantam mihi ca- lamitatem attulit, expediam. Cům Imperij Co- mitia ea æſtate Ratisbonæ habuiſſem, poſt multas moleſtas& laborioſas Ordinibus actiones tan- dem de ſententia maioris partis Principum,& Or- dinum decretum publicaui, in quo erant nonnulla, quæ Catholicæ rei conducere, ſed Lutheranis ad- uerſa viderentur. Ea cauſa Lutherani, quod eis ſo- lenne erat, nihil ſe opis ad bellum Turcicum colla- turos denunciarunt. Et quoniam frater meus Fer- dinandus, tum Hungariæ Auſtriæqʒ populi auxilia eorum omnino neceſſaria iudicabant, victus eo- rum precibus animum flexi,& inſcientibus ac pro- culdubio reclamaturis Catholicis Imperij ordini- bus, priuatis literis à me ſignatis publicum illud

Comi-