Druckschrift 
Gasp. Scioppii Consilivm Regivm : In Qvo A dudecim Regibus & Imperatoribus Catholico Hispaniarum Regi demonstratur, quibus modis omnia bella feliciter profligare possit
Seite
21
Einzelbild herunterladen

CONsILIVM RECGIVM. 27

bere, edicto vetui, ne quis infidelis aut Hæreticus in exercitu meo militaret. Sic enim intelligere omnes potuerunt, me à ſolo Deo victoriã exſpecta- re, quippe cuius prætimerẽ offenſam, ſi eorum vſus eſſem auxilio, quos absqᷓ; vero Deo,& abſq; ſacer- dote doctore eſfe intelligebam. Merces igitur fuit operi meo, vt gentem bellicoſiſſimam, quæ de tot Romani Imperij prouincijs, de ipſa deniqʒ vrbe re- rum domina gloriosè triumphauerat, ſub iugum mitterem, Africam vno ſolo trimeſtri ditioni meæ ſubijcerẽ, Regem Vandalorum bello captum& ar- gentea catena vinctum Conſtantinopolim in trium- pho ducerem, rabiem deniq; Vandalicam cum ipſo nomine funditus exſtinguerem. Hic belli Africani ſucceſſus excedere mihi viſus eſt omnia mnirabilia ope- ra Juæ in ſæculo contigerant · Cenſeo igitur chm vel Dei& Eccleſiæ, vel tuas etiam publicas iniurias bel lo legitimo vlciſci cogitas, ab exercitu tuo Hæreti- cos milites edicto ſubmoueas, teq; non militum numero, ſed Dei ſolius adiutorio ad victoriam niti eo modo planum facias. Quæ enim alia tibi cauſa eſſe poteſt tolerandi milites Hæreticos, niſi quo- niam eos ad victoriam neceſſarios eſſe putas? nam ſi minimè neceſſarios, ac vel ſine illis vincere te poſſe exiſtimas, in malam rem abire eos jube,& lu- cri fac, quod eis dependis ſtipendium. Sin autem propterea eos retines, quoniam in robore exercitus putas bella conſiſtere, ſuperari te deus faciet ab ho- ſtibus· Dei quippe, non militum eſt, Sadiuuare,& in fugam conuertere⸗ CARO-