— 327—
plebanus. Sifrid' et Cunrad' Judices, vulgo dicti Cintgrevin. Wigande Ludewic“ Rudolf“ Sifride Albertus de Molendinarius, et a. q. pl. Villani ibidem. Quibus eciam pro memoria hujus rei Solidus datus est ad potandum.
Presens Scriptum, Sigillorum, Dn. Reinboldi Comitis de Solmse, Castellanorum de Gitzin, et Ecclesie de Aldinburg munimine fecimus roborari.
A. s. h. A. D. M. C. C. LV, mense Marcio.
Gudenus Cod. Dipl. T. II. p. 118.(ex Autogr.)
N. 19.
1257(1. Decbr.). Johannes von Buſeck überläßt den Wald Denholz bei Meilbach dem Kloſter Schiffenberg.
J. N. D. a. Omnibus— Johannes miles de Bucheseke, filius quondam Dymari militis, salutem—. Cum inter me
ex parte una et conuentum monasterii de Skeffenberc ex altera, super nemoribus dictis Denholz, sitis apud Mylbac, discordia uerteretur, inter nos conpositio taliter est tractata, vt prefatus conuentus michi bona sua sita in Opperode, jure quo possideat, possidenda conferat, quod et fecit, pro nemoribus antedictis. ego communicata manu uxoris mee conventui sepedicto assigno nemora memorata coheredum meorum adhibita uoluntate pariter et assensu.
Testes: frater Elricus sti Antonii. Johannes scoltetus. Frater suus Mengotus. Mengotus Knibe et Rykardus, mi- lites et Henricus dictus de Sassin, scabinus in Grunenberg.
Act. a. d. M. CC. LVII, i. crast. Andree.
(Die ſehr beſchädigten Siegel der Kirche zu Schiffenberg an weißer, der Stadt Grünberg an rother und der Stadt Gießen an grün und rother Schnur hängen an.)
Baur, heſſ. Urk.⸗B. S. 81, Nr. 113.


