— —
———
—;— 8 4
—
ſ
En derivatam Cyrrhæo ex amne paludem Vidit, at hic fontis degener humor erat.
Uiq; fuit rivi nimia dulcedine captus, Comdlit Aoniis Pieriisq; jugis.
Sicut Vergilius Romam æquiparavit& Andi,
Cum foret in patria paſtor agreſtis humo.
Tinxit& obſcuras rivali flumine plantas,
Et ſtetit in cæcis advena cæcus aquis.
Dumq́; ſtetit Phœbi cantata Poëmata ductu Audiit excultis proſiluiſſe modis..
Audiit& ſimiles cupiens effingere verſus, Protulit ingrato murmure turpe melos.
Utpote quod pomis dixit nos poma natamus,
Cum mixtum in medio gurgite ſtercus erat.
Sic& Apollineos inter Scarabeus alumnos Portio ſum veſtri dixit& ipſe chori.
Quare agite õ ſancti, lectiſſima curia, patres, Spernite ne trepidæ vilia dona lyræ.
Eſte boni, exorſæ ſunt hæc inſignia pugnæ, Primaq́; ab Heroo prælia geſta viro.
Si redit ornatis veniet ſpecioſior armis. Et potiore feret carmina ducta chely.
BEL-


