Druckschrift 
Elegia Exponens Vitam Friderici Risneri, Philosophi Et Mathematici præstantis. piè apud Hersfeldenses defuncti. 15. Septembris, Anno 1580 / gratitudinis ergô scripta à Casparo Gvaltero Lavterbacensi. Cui & aliorum doctorum virorum accesserunt carmina, Epicedion & Epitaphium, [Laurentius Lucanus, I.V.D. & Abbatiæ Hersfeldensis consiliarus, sciptum à M. Michaele Raido]
Einzelbild herunterladen

e

1

In quibus Ingenij virtus mĩranda refulſit. Vnde alijs multis anteferendus eras.

Gallia teſtis erit locuples, ſed& Itala tellus, Et quibus eſt notum nomen honosq́ tuus,

Sed nihil hæc contra crudelia fata iuuabant Quæ parcunt nulli ſit licet ipſe Plato. Nil potuit virtus, ætas, nil ſplendor honeſtus. Nil bona præſtantis corporis aut animi. Vltima nanq́; tuæ vitæ tranſiuerat hora

Hic fuit ærumnæ terminus& ſtudif. Scilicet hanc metam cuncti properam̃iis ad vnam, Quotquot progeniti de muliere ſumus. At ficut pacis, virtutis amansq́ fuiſti, In vita, factis, moribus atq; tuis:

Sic nunc præmiſſus ſub regna beata tonantis.

Iſtic æterna pace potiris ouans. Gratulor ergo magis tibi quam tua fata dolebo Quod nunc exiſtas in meliore ſtatu. Plene vbi de facie cernis quam mente ſagaci Sollicite in terris premeditatus eras. Rurſus ibi dextras iungemus& oribus ora, Quando tubæ ſonitu Machina tota ruet. Interea Friderice vale ac in pace quieſce, Proq; tuis meritis hoc rude carmen habe.

Laurentius Lucanus, I. V. D.

& Abbatiæ Hersfeldenfis con- ſiliarius.

EPITA⸗