Druckschrift 
Carmina Gratvlatoria, In Honorem Ornatissimi Et Doctissimi Iuvenis Dn. Iohannis Lieberichii Vvetzlariensis, cum ei insignia Magisterii decernerentur in Academia Marpurgensi 19 Decembris Anno 1581 / Scripta Ab Amici [A Georgio Fabricio Solitariense, Henricus Leuchterus, Aliud Francisci Buschii Vvetzflariensis]
Einzelbild herunterladen

Et tamen optarem fæcundo oſtendere verſu, BPrga quantum vulnus amoris alam. Illud at ingenii quia conditione negatum eſt Et natura mihi hoc non generoſa vetat. Non poſſum dignis te, mi L. iberiche, Samenis Atq; immortali tollere ad aſtra pede. Pergo tamen videas ut quo te amplectar amore, Quæc ſit in te mens officioſa mihi.

Multum igitur Liberiche mihi Guleiſſme multum

Salve, cui decorant aurea ſerta comas.

Qui devincta geris victriei tempora lauro,

Pro meritis titulum,& ſigna laeterie e Qui colis Aonias lætanti corde Camænas, Et verſas doctos nocte dieq; libros. Quiq; tuum ingenium pulchris virtutibus otnas Queis bene, ſublatis vivere nemo poteſt, Regna licet magni teneas vaſtiſſima mundi Non tamen hinc celebris gloria nomen habet,. Hunc ad theſaurum qui non adſpirat honoris, Serò cum tardis Phrygibus ille ſapit. Vſti Cyclopes vaſtis vixęre ſuh antris, Cælicolis ſemper gens inimica diis. Qui temere tumidis congeſtis montibus olim Sunt auſi ſummum ſollicitare ſovem. Cræſe Midas tecum gemmis auroq́ʒ ſuperbus Vixit, Iyndaridem vi rapuitq́; Paris. Quid præter vires reſtat Cyclopibus atris? Quid reſtat Cræſo? quid tibi ſtulte Mida? Quid Phrygio Paridi? quid Tyndaridi fugitivæe Nunc reſtat præter nomen inane, nihil.

NA