10 DE PRIMO ACADEMIAE
GIO, Holſatiae Duci, hanc praerogatiuam vindican- tibus. Quam doctiſſimorum hominum diſcrepantiam non numquam conſiderans, ita mecum cogitare coe- pi: Fierine poteſt, vt in re, quae ante centum circiter & quadraginta annos, diuino typographiae beneficio dudum inuento, peracta eſt,& quidem in ſolemni a- cademiae alicuius fundatione& inauguratione, prae- ſentibus aliquot mille teſtibus omnium ordinum, Prin- cipum, Comitum, Baronum, Nobilium, Doctorum, Magiſtrorum, litterarum cultorum, tantum ſit ſenten- tiarum diuortium? Quod ſi iis, qui hiſtoriam Hafſia- cam numquam excoluerunt, aliquid hic ignoſcendum eſſet: quomodo, qui tot annos deſeribendae hiſtoriae Haſſiacae,& litterariae cum primis, operam ſuam im- penderunt, non ſolum ſibi ipſi ſuaeque alibi prolatae
ſententiae, ſed etiam ſibi inuicem aduerſari potuerunt, nemine rem accurate& cum fundamento quocddam de-
cidente? Videamus vero, an non in veritatem facti pene- trare& certum quid determinare poſſimus. Vt ab vl- tima ſententia, OANNEM GEORGIVM, Ducem Holſatiae, primum academiae Kectorem ſuiſſe, ordia- mur: ea, licet clariſſim is Aaſſiae eruditae collectoribus placuerit,& licet eam quoque celeberrimus quondam hiſtoricus Haſſiacus, HAKRTMANNVS, ad. optauerit, prorſus falſa eſt atque erronea. Et quam- uis HAKRTMANNVS eam addita quadam nota corroborare voluerit, illa tamen iplſa tota quoque a veritate abludit. En eius verba: Qaae cete-
roquiu
——
——H——
——j—·,


