O) 7(08
——— huius generis ſint adhibita, legimus tamen& cote cum maxi- me quid politum ſeu depolitum, qua phraſi uſus eſt Plinius lib. 36. Polita autem, ſecundum Nonium, omnia exeulta& ad nitorem deducta vocari conſueuere. Sed nec tertius co- tis uſus ſiléndus eſt, tametſi certæ tantum cotis ſpeciei con- veniens, qui in probando, explorando& diſtinguendo auro, alioue metallo pretioſiori conſiſtit. Quem triplicem uſum alioqui lingua Germanica tribus peculiaribus nominibus deſi- gnat des Wetz⸗Schleiff⸗und Probier⸗Steins. Imo& Lati- ni veteres cotes tertii uſus proprie coticulas vocabulo diminu- tiuo appellarunt, quoniam huiusmodi lapides fere modici fuerunt, ut expreſſe teſtatur Plinius lib. 33. Vbi& illud rela- tum legimus, coticulas, quæ poſtea paſſim repertæ ſint, o- lim petitas fuiſſe ex Tmolo monte Lydiæ, unde cognomen Lapidis Lydii petitum, qui& Heracléus ſeu Heraclius dictus ſit, non quidem ab Hercule, ſed Lydiæ item urbe Heracléa, quod pridem rectiſſime obſeruauit magnus ille Eraſmus in Adagiis. Græci alioquin hoc genus lapiclis vocarunt Baxuν ab explorando, examinando, probando, quod aæarten dicere conſueuere, ficut& Latini eandem fere ob rationem indicem appellarunt. At cotem, cuius in acuendo inpri- mis conſiſtit uſus, Græci peculiari vocabulo nominarunt Aεν, unde verbum Aeda deſcendit, idem valens ac Latinum acuo, quod etiam procul dubio ex iſto Græco verbo origi- nem, ſeu porius deprauationem traxit.
Sed nec aliena eſt a conſuetudine probatorum Aucto- rum veterum rerum variarum cum cote, triplicis quem dixi uſus, çomparatio. Sane ad inſtitutionem, acuendumque in- genium& iudicium manifeſte transtulit Horatius. Regulas enim accuratiores artis poëticæ traditurus„ ipſe alioqui non xque excellens in quocunque carminis genere,
Fungar, ait, vice cotis, acutum Reddere quaæ ferrum valet, exſors ipſa ſecandi. 4 ℳ3 Porro


