——
. c H ———,—
ETORDITVM. Oni⸗ in Statutorum huius Academiæ Titulo 77. cau-
——
tum legimus, ad Academiam bene conſtituendam inpri- mis opus eſſe, ut inferiorum etiam& triuialium Schola- rum, præcipue autem Pædagogiorum, in quibus a ſtudioſa iuuentute optimarum artium fundamenta iaciantur, accura- ta habeatur ratio, ne iſtis neglectis, cum ipſa Academia poſt- modum male agatur. In Schola autem recte conſtituenda duo potiſſimum eſſe attendenda, quibus niti eiusdem funda- menta debeant, doctrinam primum, quæ animum informet, deinde diſciplinam, quæ mores regat: quæ quidem ita ſint in- ter ſe coniuncta, ut alterum ſine altero eſſe nec poſſit, nec de- beat. Vtrumque vero etiam,& doctrina,& diſciplina, præ- cipuum illud eſt, ad quod in formanda& gubernanda iuuen- cute Academica reſpiciendum eſſe, eadem Statuta paſſim præ- cipiunt& inculcant. Quem in finem uniuerſis ac ſingulis quarumlibet Facultatum ſtudioſis iniungunt, ut in Academia quoque cum liberalibus artibus, quarum in Schola funda- menta iacta ſunt, tum Philoſophiæ, ſedulam nauent operam; ne illotis quod aiunt manibus ad ſacratiores accedant Muſas, & quod, experientia magiſtra, didiciſſe fideliter artes Emollit mores, nec ſinit eſſe feros. Vnde in eorundem Statutorum Titulo 53. cunctis in Facul- tate Philoſophica Profefforibus commendatum eſt officium Cenſuræ, ſingulis ſemeſtribus in ſtudioſos iuuenes exercendæ, qua in ſtudia, mores& conuerſationem eorum inquirerent, & unicuique pro ratione profectuum lectiones audiendas af- ſignarent. Nominatim vero ipſis demandatum eſt, ut Noui- tiorum e Pædagogio nuper exemtorum, aut ex triuialibus Scho- lis ad Academiam venientium, inprimis curam habeant. At⸗ que hanc ipſam ob rationem iidem Profeſſores Facultatis Phi- loſophica ſingulis item ſemeſtribus Pædagogicorum& exami- 9(2 nibus
2


