28)°(se⸗
IWV. Data Longitudine& Latitudine ſideris, datur per regulas trigonometricas eius aſcenſio recta& declinatio. Sed moleſtam id triangulorum analyſin requirit. Praeſtat tabulis hunc in finem conditis uti. Habemus in Hiſtoria coe- leſti Flamſtedii, duplices Abrahami Sharpi, quibus non modo ex aſcenſiont recta& declinatione fit converſio in lon- gitudinem& latitudinem, ſed& ex longitudine& latitudi- ne in aſcenſionem rectam& declinationem. Quae poſte- riores ſunt ordine pag. 54. G& 74. Tom. Il. viam ducunt o- mnium breviſſimam, propterea hucuſque in calculo noſtro his ufi ſumus. Cui apparatus harum tabularum ſumtuoſior videatur, ſciat Lunam ultra 5. latitudinis gradus non mul- um vagari; perpaucae igitur paginae ex eis pro calculo no- tro ſufficiunt. Si quis eas legitimo modo interpolando vel rabulas ſubſidiarias conſtruendo, prolixiores reddere velit, is compendium ſibi& commodum non contemnendum pa- rabit. Breviter his praemifſis nunc propero ad
CALCVLI PRAECEPTA.
1. Peeraer per modos uſitatos cognitum, eclipſin ter-
rae in copula ſolis& lunae futuram eſſe: ex tabulis theoricis inveniatur, tempus coniunctionis, longi- tudo& latitudo lunae, motus eiusdem horarius verus, pa- rallaxis atque diameter horizontalis, nec non motus hora- rius ſolis eiusdemque diameter. 1 2) Ope tabularum, ex datis longitudine& latitudine definiantur aſcenſiones rectae ſolis& lunae,& declinationes. 3) Tempore medio in apparentem converſo ſi coniun- Aionis momentum accidit ante meridiem, hora una ante il- lud, per motum horarium ad eclipticam reductum deter- minentur longitudines ſolis& lunae, latitudo lunae,& ſin
gulorum punctorum quaerantur aſcenſiones rectae& decli- nationes.


