2(O) dico Eruditiſſiwis ſæpe negorium faceſſere ſoli- tus eſt) Pariſiis ſeripſit, adhucdum obtinet: Caſſellas ſc. alteras Syracuſas eſſe, ubi Archimedes habitet. Quemadmodum ergò Politici, ſeu, ut rectius dicam, Moraliſtæ elegantiores iis, qui aulas frequentare geſtiunt, ſedulò inculcant, ur artium& exercitiorum, queis Principes excel- lunt, notitiam ſibi compararent,(quod præ aliis ſolicitè urget Author libri: Lart deæ plaire a la Cour) ita nec illi, qui vitam aulicam poſthàc ſe- ctaturi ſunt, hoc in ſtudiorum genere planè ho- ſpites ſint, ſed aliquem experimentorum prægu- ſtum quoque habeant, oportet, ſiquidem gra- tiam& favorem Principum ed felicius lucrari velint. Admiratio ſanè inſcitiam arguit. Quod- ſiergò ad conſpectum experimentorum ſtupore quodam& admiratione teneantur aulas noviter ingreſſi, eaque ut bos horrea recenter incruſtata adſpiciant, quid aliud, quàm contemtum& ne- glectum ſui expectare poterunt? cùm alii ob parilem, quâ cum Dominis ſuis ducuntur, ele- gantiam aut curioſitatem, tum amorem Princi- pum, tum majorem ſui exiſtimationem ſibi con- ciliaverint. Novi ſanè Nobilem in Aula Prin-
A 3 cipali,


