0 13)
runt. Rumore de ædibus contra voluntatem Professo. rum introeundis per urbem sparso, Studiosi plurimi ad ædes defendendas se præpararunt, ita ut facile tumultus exoriri potuisset, nisi DEU avertisset. Hactenus annales.
Sed videor mihi quosdam inaudire, qui multa qui- dem hactenus de foro Studiosorum privilegiato dicta, parum tamen solatii aut libertatis illis relictum esse clami- tant, cùm& carceris peculiaris illie mentio sit facta. Ast bona verba quæso! Si intra carceres s. cancellos privile- giorum studiorumque permanseritis, non est ut pertime- scatis carcerem.
Quid quod& hie pro insigni beneficio& privilegio sit hjabendus, cum Carcer Academicus Museo magis, quam carceri sit similis. Non enim Solis aut Lunæ radiis he ie infsuxus est præelusus: Non muribus, bufonibus, pediculis& pulicibus horridus, nee squalore sanitati vi- tæque est infensus, nec tandem ab aliorum consortio re- motus, sed amicorum accessui& cohabitationi patens& apertus, ita ut non desint, qui honori sibi ducant carce- rem Academicum visitasse illique nomen suum inscripsisse, cum tot ferè nomina in carcere parieti insculpta legan- tur, quam annuatim in matricula.
Secundum idque non minus fœcundum Studiosorum privilegium est IMMUNITAS à VECTIGALIBUS & ONER IBUS CIVILIB US, quò& emigrationis de- tractionisque onus referunt alii. Privilegium enim hoc non tantum supellectilem librariam, vulgo Stndenten- Guth/ ut cistis inseribitur, sed victum quoque& amictum concernit, ita ut in territorio Principis Serenissimi nec vi- num eximatur. Hoc sane privilegio si tempestivè ute- rentur, nee tacitè quasi illi renunciarent Dunn. Studiosi, haud difficulter elidere valerent Cauponum& Pincer na-
ö B3 f rum


