Druckschrift 
Die ältesten Privilegien und Statuten der Ludoviciana / von Dr. H. Wasserschleben, Prof. der Rechte und Kanzler der Landesuniversität
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen

18

comprehensam et cum Augustana confessione invariata, sicut illa Anno 30 Carolo Quinto Rom. Imp. exhibita est, ejusdem Apologia itemque Catechesis Lutheri cum illa norma consentiat et in nostris ecclesiis recepta sit nulli dogmati cum hisce scriptis pugnanti locum concedent.

2. Unus ex illis librum aliquem V. T. Propheticum, secundus Historicum vel Psalterium, tertius librum N. T. clare et perspicue enarrabit cum locorum communium assignatione, quartus vel Augustanam confessionem explicabit vel methodum proponet capitum Christianae religionis ex divinis scripturis, vel librum aliquem Biblicum interpretabitur. ¹)

3)(XXxV. 4) Disputationes habebunt menstruas, illae vero non debent esse prophanae vocum inanitates aut oppositiones falso nominatae scientiae, neque etiam odiosae et calumniosae dissentientium, quicunque etiam illi sint, exagi- tationes, sed modestae, graves et ad veritatem demonstrandam ac falsitatem convincendam rerum et verborum pondere comparatae ²)

4) In examinationibus ordinandorum providebunt, ne quem testimonio ornent, aut ulli manus imponi permittant, qui a supra dicta doctrina in ullo capite Religionis Christianae dissentiat.(XXIX. 13) Pro examinis labore singulis examinatoribus dimidius thalerus, et praetera Decano pro testimonio et Superintendenti pro ordinatione dimidius superaddetur. ³)

V. 4) De officio Turisconsultorum.

1) Primarius Juris professor Codicem aut4) libros Feudorum, secundus Jus canonicum, tertius praecipuos Pandectarum titulos, quartus pro tyronibus juris

¹)

do

4)

Unus ex ill. li b. al. veteris vel novi Testamenti enarrabit clare et perspicue cum locorum communium assignatione, alter autem Au- gustanam confessionem vel locos communes, et si tertius ipsis tem- poris progressu adjungeretur, quodoptandum esset, tum ex utroque testamento veteri et novo libri explicandi essent: das. Disputationes quoad fieri potest menstruas habebunt: das.

Decanus sigillum, si facultas proprio careat, in testimoniorum confirmatione a Rectore mutuabitur. Decanus providebit, ne quid a Typographo, quod dictae fidei et confessioni adversetur pPraelo subjiciatur et in lucem edatur: add. das.

Anstatt der beiden folgenden Titel steht das.: Pro Jureconsultis et medicis, duibus hactenus pro instituto hujus scholae potiri nondum licuit, com modae leges conscribentur et brevi quoque hisceadjicientux.