12 8 ☚.
dem priuilegia acadernica, attamen, vt iuſtum Land- grauii deſiderium ad minimum ad tempus leniret, priuilegium quoddam, ad promotiones tantum in Fa- cultate Philoſophica& luridica, forte etiam in Medica, reſtrictum, conceſſit, Bruxellis anno MXXXI. datum. Sed inde ab anno MDXXXIII. maiora petiit priuilegia plane academica Landgrauius per expreſ- ſam legationem ad Imperatorem Bruxellas miſſam. CAROLVS V. tandem exoratus perfecta academica priuilegia, petitamque academiae confirmationem, anno MDXXXXI, die XVI. Iulii Ratisbonae imper- tiuit.
Ita aut res ſe habet, aut omnis fides hiſtorica fallit. Concordat etiam plane mea haec opinio cum collationibus Marburgenſibus ſupra excerptis. Referunt enim, Landgrauium maiora,(gröſere) a CARO- LO W. petereé voluiſſe priuilegia. Comparatiue id di- ctum eſt, quod ſupponit, quaedam ſcilicet minora ſiue pauciora priuilegia Caeſarea iam ante annum MDXXXIII. fuiſſe impetrata; maiora vero adhuc impetranda. Sunt quaedam adhuc, quae ad firman- dam hancce ſententiam, ex oratione AscLEPII, plus ſemel citata,& ex LoRICHII gratiarum actione, adferri poterunt; quae tamen, quod profiteor, non ſtringentia, bene tamen adminiculantia, ſiſtunt ar- gumenta. Eſt& hoc inſignis ſcholae noſtrae ſempiter-
num


