Druckschrift 
Rector Academiae Ludov. Wilh. Nebel, Medic. P.P.O. Successorem Suum Commendat Eiusque Inaugurandi Solemnia D. XXIX. Sept. Celebranda Indicit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Neque filentio praetereundum, quod ex decreto Sereniſf. Magni Ducis a. d. 5 Maii dato tres praeſfecturae vectigalibus acad. deſtina- tae, Grunbergenſis, Alsfeldienſis atque Gladenbacenſis, cum praedio Ringelshufano atque ſaltu, commutatione quadam, camerae fu- premae traditae, academiae vero ſpecioſum ſtipendium annuum, nec non frumenti copia, adſignata lint.

Indicenda vero nunc eſt, quam in titulo innui, novi magiſtra- tus academiei declaratio. Deſignatus elt ille vir excellentiſſimus, ampliſſimus atque ſtrenuiſſimus

GERARDUS I08EPHUS CAEMMERER

disciplinarum militarium p. p. o. atque Sereniſf. Magno duci Haſ- ſiae fupremus excubiarum militarium praefectus. Faxit ſupremum numen, ut eadem, qua mihi elaplus eſt, tranquillitate atque pro- ſperitate, annus et illi elabatur. Cumulet illum omnibus bonis at- que regimen fauſtum et tranquillum paret. Eodem utinam can- dore, eadem Seren. Principis laude atque ſenatus academici plaulu, ſceptra teneat, ac Grolmannus noſter, vir ill. et generoſiſſimus, anteceffor meus nunquam non laudandus, qui in republica gerenda illuſtre praebuit exemplar ſuccefforibus, cui imparem me fuiſſe ſcio, cui tamen parem ellfe ſemper in votis habui. Denique vos quoque, commilitones et genere et virtute nobiliſſimi, in honeſtatis, indu- ſtriae, modeſtiae laude, quam hucusque meruiſtis, in poſterum quo- que merenda ſtrenue pergite.

Ad excell. et amplifſimi viri, collegae honoratiſſimi, in magi- ſtratu academico ſuscipiendo ſolemnia, die locoque conſueto per- agenda, patres academiae conſcriptos, utriusque reipublicae pro- ceres atque cives academicos, fuis quosque nominibus honorandos, decenter atque humaniter invito. Dab. Gielfae d. XXV. Sept. MDCCCXIII, lub ſgillo academiae maiori.