Druckschrift 
Ordinis Medici in Academia Lvdoviciana H.A. Decanvs D. Ernestvs Lvdovicvs Wilhelmvs Nebel clarissimos doctissimosqve aliqvot canditatos svmmis in medicina honoribvs condecoratos commendat
Seite
22
Einzelbild herunterladen

12 ð.

1782. In parentis optimi& deſideratiſimi landibus prolixio-

rem eſſe pietas vetat. Id tamen citra modeſtiae laeſionem ad- frmare poſfum, primum ipſum apud nos fuiſſe, qui de domo ſcholaque obſtetricia erigenda bene, licet illis temporibus irri- to conatu, mereretur, ut acta facultatis a. 1772, 73 abunde teſtantur; qui variolarum puerilium inſitionem, Gartyum ſe- quutus, optimo cum ſucceſfu apud nos 2. 1773 inſtituit; qui ſecalis cornuti noxam maſcule defendit; atque primum in Ger- mania, qui Sigaulti, oſfiam pubis fynchondrotomiam molien- tis, conatibus publice ſe oppofuit.

Reliquos, qui cathedram in arte falutifera exornaturi huc venere vicos celeberrimos, cum una meeum ſuperſtites ſunt, enarrare nolo. In his autem me ill. Dietz, anteceſfore meo aeſftimatiſfſimo, nunc Darmſtadii otio litterato fruente, exper. Muller, nunc collega honoratiſfimo, coniunctiſſimo, excell. Thom, avunculo aeternum ſuſpiciendo, nunc ſacratiſſimi Prin- cipis noſtri ſanitatis curam gerente, praeceptoribus fautoribus- que vſum eſſe, lubens& gratus profiteor. Inter coelites nunec verſatur Danz, morte praematura ablatus. Per decennium in tantorum virorum conſortio fuit ampliſf. Schwabe, nunc prae- fecturae Gieſſenſis medicus. Noſtris, quibus haec ſeribo, die- bus, praeter cel. Maller laudatum, locum in facultate tenent viri fama, meritis laudibusque conſpicui, cel. Poſewwitz& cel. Heſſert. Cumque verendum mihi ſit, ne verecundiae tantis vi- ris debitae limites transgredi videar: ad id Propero, quod hanc qualemcunque narrationem praemittendi anſam mihi de- dit. In ſcenam enim ſont producendi commendandique cla- risſimi doctiſſimique medicinae candidati, qui vitae operaeque in medicina laudabiliter impenfae reddita ratione, tum exami- nibus ſuetis rite fuperatis, ſammis in medicina& chirurgia hoc, qui nunc ad finem vergit, anno doctoram honoribus a me ſunt condecorati. I.

ma

eX! dli