7 7 7 1
4) 22(9
Ad vos igitur propius nunc mea ſe conuertit ora- tio, qui in hac Academia ſtipendiis& præmiis pro-
poſitis ad ſtudia artium& ſcientiarum, ceu militiam
quandam litteratam, peculiariter delecti& conſripti e- ſtis. Audiuiſtis, inter prima ſtatim initia Academ iæ in Hasſia inſtitutæ, Serenisſimum eius Fundatorem Philip- pum veritum eſſe, ne aliquando diſcentium magis quam docentium inopia laboretur, atque ideo vel maxime rei ſtipendiariæ animum adieciſſe, vt ſic ad ſtudia nonnul- li ſingulariter pertrahantur& quaſi redimantur. Ve- ſtrum igitur eſt, qui bonam partem prouida& liberali eius cura adhuc ſuſtentamini, totos vos ſtudiis per inte- gros curriculi academici annos conſecrare, ut ſic in do- ctos& utiles eccleſiæ ac reipublicæ viros aliquando eua- datis, quem finem ab initio laudabili ſtipendiorum in- ſtituto propoſitum fuiſſe percepiſtis. 1
uod ut eo facilius conſequamini, certa vobis via ac methodo incedendum erit, de qua breuiter ſententi- am meam exponam.
Primo autem cuilibet ſtudioſo ad finem iſtum con- tendenti quotidie cogitandum eſt, quid diſcere in Aca. demia debeat, quid didicerit ac ſciat,& quantum ſit quod neſciat. Deinde omnia vitæ academicæ temporis momenta ita diuidenda& collocanda ſunt, ut nulla di- es ſine linea abeat, profectusque in litteris æque acmo- ribus& pietate indies magis magisque creſcat& augea- tur. Studium autem omne academicum inprimis au- ſcultatione idoneorum& peritorum magiſtrorum, ac lectione bonorum librorum abſoluitur, quibus tamen & propria meditatio adhibenda eſt. Quo vero quis
rudior


