G) 1†( ●. —————— pro veteri ſtudiorum academicorum ratione, ab hodier- na paululum diuerſa, crebriores olim& diuturniores per- miſſas fuiſſe a Lectionibus præſertim publicis vacationes. De quibus ideo& Statuta huius Academiæ Tit. z1. fic diſpoſuere: Cirea Nundinas Francofurtenſes tum ver- nales, tum autumnales, menſem unum, item circa fe- ſtum Natiuitatis Chriſti, videlicet a 24. Decembris us- ue ad 6. lanuarii incluſiue, porro unam ſeprimanam circa feſtum Pentecoſtes,& octo dies circa Caniculares, nec non unum atque alterum diem durantibus Nundi- nis oppidanis, lectiones publicæ intermittantur. Qua- propter ut Stipendiati eo eommodius ex fundo veteri ali poſſent, placuit, ut durantibus feriis menſa eorum gra- tuita plane ceffaret, ipſisque interea domum ad paren- tes& propinquos ex Acedemia diſcedere liceret. At maximum hinc enatum eſt incommodum, cum inde ab initio præſentis ſeculi de feriis abrogandis laboraretur. Nam gratiſſima quidem res fuiĩt Studioſis plerisque reli- quis, quod annuæ feriæ ad ſex tantummodo hebdoma das circa Nundinas Francofurtenſes, poſt feſtum Paſcha- tis& ante feſtum Michaélis celebrari ſolitas, reductæ efſent, attamen Stipendiati, ceſſante more veteri adhue per alias quoque ſex fere hebdomadas menſa gratuita, retineri in Academia haud potuere, unde vel ſic ſæpis- fime ut ante Lectiones publicæ priuatæque interruptæ& turbatæ ſunt. Huic igitur aliisque Rei ſtipendiariæ in- commodis pridem etiam Serenifſimus Almæ Ludouicia- næ Nutritor, Princeps optimus maximus, quem modo laudaui, omni licet præconio mortali maiorem, mede- ri voluit, Reſcripto glementiſſimo a. 1741. ad Acade- miam
Druckschrift
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Seite
15
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


