—————— Primi huius Kei ſtipendiariæ Haſſiacæ conditoris Philippi Succeſſores Landgrauii Sereniſſimi Haſſiam uni- uerſam ita inter ſe partiti ſunt, ut Domus Caſſellana cum inferiori Hafſia Academiam Marpurgenſem ſpecialiter ſibi reſeruaret, Domus autem Darmſtadina in ſuperiori Haſſia Gieſſenſem Academiam more& exemplo veteris Marpurgenſis inſtitueret, ita ut huius quoque bona ac reditus,& nominatim Stipendia quæ dixi principalia diuiderentur. Pars igitur Stipendiorum iſtorum Mar- purgenſium, cum veteribus inſtitutis& legibus rei ſti- pendiariæ, hodienum in Gieſſenſi Academia conſerua- tur,& nouis ſubinde Stipendiis ac beneficiis aucta fo reſcit. Ac Statuta inprimis Gieſſenſis Academiæ titulo 106.& ſeqq. liquido demonſtrant, quanta ſollicitudi- ne Sereniſſimi quoque Landgrauii Haſſo- Darmſtadini ſtipendiariæ rei curam geſſerint. Nec illi ſolum vete- res leges identidem renouarunt ac confirmarunt, ſed & nouas conſtitutiones, prout res poſtulare viſa eſt, ſanciuerunt. Quorſum vel maxime pertinent, quæ in nouiſſima ordinatione, dicta General- und Haupt⸗Ver⸗ ordnung/ a. 1720. typis exſcripta& euulgata, ſalubri- ter conſtituta proſtant p. 20. ſqq. Quo ſactum eſt, ut licet poſt primam Stipendiorum fundationem rerum ad victum neceſſariarum pretia enormiter aucta fint, & adhuc indies intendantur, nihilominus in Gieſſené Academia continuo triginta circiter Stipendiati, quos olim Minores vocarunt, alantur. Quibus regendis ſpe · cialiter præfectus eſt Ephorus, ex Profeſſorum ordine le- ctus, cum Magiſtro quodam docto ac bene morato, quem Maiorem vocant, qui vicaria quaſi opera ipſis in B menſa
Druckschrift
De rei stipendiariae in Giessensi Academia ortu, progressu, & statu præsenti, ac necessaria prorsus emendatione, Programma pvblica avctoriatate propositum. / Christoph. Frider. Ayrmanni, Prof. publ. ord. & h.t. Rectoris
Seite
9
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


