DE
VARIATIONIBUsS BAROMETRI REGULARIBUS LNOOUOOUE DIE REVERTENTIBUS
SIVE
DE AESTU MEDIO ATMOSPHAERAE
ANNO MDCCCXXVII WETZLARIAE OBSERVATO. 1
SCRIPSIT
JAc. GUIL. aAMBMRI.
§. 1.
De variationibus barometri regularibus, quae diei spatio revertuntur atque pendent ex motu i. e. fluxu dtt refuru atmosphaerae, maris motui antiquissimis inde a temporibus observato non dissimili, quam db causam destum atmosphaerde dicere aptissimum videtur, disquisitiones jam multae quidem insti- tutae sunt; sed ad rem penitus exhauriendam copia observationum multo major, ex omnibus terrae re- gionibus collatarum, earumque investigatio diligentissima desideratur.— Phaenomenon primum in regio- libus aequinoctialibus observatum est atque a Lamanone, Balfourio, Humboldtio, viro in scrutanda natura sane indefesso, Hornero et Langsdorfto, Simonofſto aliisque) accuratius confirmatum. Ibi obseryationes paucorum, imo singulorum dierum jam sufficiunt. In regionibus autem sub latitudine Mltiori sitis atmosphaerae perturbationes, ab aliis causis irregularibus ortae, fluxum et refluxum illum regularem obumbrant; obumbrant dico, non tollunt, ita ut, sumtis mediis altitudinibus barometri iis- dem horis per longius temporis intervallum observati, perspicue ante oculos poni possint. Hunc in finem observationes institutae sunt a Chiminello Patavii, sub latitudine boreali 45° 24, ab Velino Mo- machii, sub latitudine boreali 480 8, ab Hälstroemio Aboae, sub latitudine boreali 600 27% qui etiam ohserrationibus Parisinis ab Aragone susceptis, Halensibus a Wink lero, sed diei spatio non satis co- piose institutis, aliorumque usus lest, ut rem dilucide explicaret 2); novissimo autem tempore Carlinius Mediolani observationes instituit easque computavit ³) secundum methodum ab Hälstroemio primum in- dicatam. Hic enim primus demonstravit, variationes istas barometri regulares formula
42 2= e in(+ 8 9) † dsin(4 †,* 9) PieeeFres 8
à Lagrangio data ¹), et postea Lliam a Besselio) ad alium finem applicata, exprimi posse; Carlinius
eandem viam ingressus est.
¹) Gehler's physical. Wörterbuch v. Brandes, Gmelin, Horner, Merke, Pfaff pag. 841.(errore fypographico 921. inscripta.) ) Kongel. Vetenskab. Acad. Handlingar for 1826. St. I. et Poggendorffit translatio germanica in Annalen der Physik,
Band 84. pag. 131. 299. et 443. Bd. 87. pag. 251. ) Memorie della soc. ital. delle sc. Tom. X. et brevi conspectu in v. Baumgartner nnd Ettinghausen zeitschrift für Physik
und Mathematik Band V. pag. 468. Wien 1829. 9 Astronomisches Jahrbuch für 1783, zweiter Theil, pag. 41, segd. 5) Bessebs astronom. Beobb. Th. I. pag. N.. De acstu atmosphaerae. 1
1
———„


