Jahrgang 
1888
Einzelbild herunterladen

17

ad Agricolae caput 12 spectans in panegyrico ad Constantinum cap. 9 haec scripsit:»Certe quidem, propter quod vita diligitur, longissimae dies et nullae sine aliqua luce noctes, dum illa litorum ex- trema planities non attollit umbras, noctisque metam caeli et siderum transit adspectus, ut sol ipse, qui nobis videtur occidere, ibi appareat praeterire.« Sed fieri quoque potest, ut Eumenius hunc locum e Livio vel e Fabio Rustico sumpserit(cf. Tac. Agr. 10).

Quieta illa tempora Hadriani et successorum eius secutae sunt turbae imperatorum a praeto- rianis creatorum inde a Commodo usque ad Diocletianum. Tum Christiani primum literas capessi- verunt, quorum, cum praeter libros sacros etiam Taciti operibus uti vellent, maxime intererat inspicere, quid scripserit ille in libris historiarum quinto et sexto de miserabili Hierosolymorum interitu vel quomodo in quinto decimo annalium libro Neronem, imperatorem crudelissimum, in Christianos sae- vientem fecerit. Atque Tertullianus quidem, primus scriptor ecclesiasticus, qui Taciti notitiam prodit, prima capita ex historiarum libro quinto laudat. In apologetici enim capite 16 eisdemque verbis in primi libri»ad nationes« capite 11 ex Taciti hist. 5, 3 et 5, 9 haec hausit:»Nam et, ut quidam, somniastis, caput asinium esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem ſeius- modi dei] ¹) insuerit. Is enim in quinta ²) historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis, quae voluit, argumentatus, Judaeos refert, Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, vastis Arabiae in locis aquarum egen- tissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. Atque ita inde praesumptum opinor, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Corne- lius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia(5, 9) refert, Cn. Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset, speculandis Judaicae religionis arcanis, nul- lum illic repperisse simulacrum. Et utique, si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur, nus- quam magis, quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quam- quam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam conspectus ceterorum velo oppanso interdicebatur.« Atque ad hist. 5, 2 et 5, 4 spectat eiusdem scriptoris ecclesiastici locus: ad nationes 2, 12:»Exstat apud litteras vestras usquequaquam Saturni census. Legimus apud Cassium Severum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum quive alii antiquitatum canos collegerunt.«

Verum tristissimis illis temporibus post Tertulliani mortem Taciti libri ita neglecti iacebant, ut Tacitus imperator, cum se unum e posteris eius esse iactaret, partem operum huius seriptoris in bibliothecis collocare iuberet. ³) Sic ille quarto et quinto post Christum natum saeculis non modo apud historiarum scriptores, sed etiam apud grammaticos quosdam florebat vigebatque. Ammianus

¹) Apologetici codices praebent»eiusmodi«, ab Oehlero adiecto»dei«, quod facile sane intercidere po- terat, suppletum; ego tamen seiusmodi« plane delendum esse censeo, quoniam loco»ad nationes« non exstat. ) Apol.»quintas, ad natt.»quarta.« ³) Confer Vopisc. Tac. 10, 3:»Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Au- gustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bib liothecis collocari iussit. Ne lectorum incuria deperiret librum, per annos singulos decies scribi publicitus in evicosarchis iussit et bibliothecis poni.« Ceterum hoc quoque non praetereundum esse putavi, Hieronymum in Commentario ad Zachar. 3, 14 triginta volumina librorum Tacite- orum hac ratione commemorare:»Haec omnia plenissime Josephus, qui Judaicam scripsit historiam et multo maiora, quam legimus in prophetis, eos sustinuisse commemorat; Cornelius quoque Tacitus, qui post Augustum usque ad mortem Domitiani vitas Caesarum triginta voluminibus exaravit.«

3