Jahrgang 
1863
Einzelbild herunterladen

PROBLEMATA ARITHMETICA.

AD AUSPICANDA

GIMNASII WITIILARIENYSIS EXAMINA ANNVERSARIA

E CODICE MANUSCRIPTO CIZENSI PRIMUM EDITA.

A CC EDUN T

EIUSDEM C(ODICIS SCIIOLIA

AD NCOMACMI GCERASENI ISTITUTIOXNENI ARITHMETICAM(LIB. II. CAP. XXVI. XXVII).

Codex ms. Cizensis, de quo superiori anno in Arithmeticae Nicomacheae editione mea plura comme- moravi, praeter Nicomachi Geraseni libros et Johannis Philoponi adnotationes usque ad hoc tempus ineditas quaestiones continet nonnullas arithmeticas, quas nemo, ni fallor, adhuc in publicum protulit. Muellerus quidem anno MDCCCXVIII in libello, qui inscriptus estNotitia et recensio codicum mss., qui in biblio- liheca episcopalus Numburgo-Cizensis asservantur, part. IXw horum problematum fecit mentionem, sed tantum abfuit, ut attente et diligenter ea legerit, al pro ea, quae in ipso erat negligentia, ne strictim quidem ea attigerit. cum enim neque autorum nomina, quae librarius, cui debetur codex, addidit, neque Thom. Reinesii, cuius olim fuit,*) adnotationes animadvertisset, de argumento tamen hanc ferre sententiam

*) In prima codicis pagina haec leguntur:Th. Reinesius D. a D. Nestero, possessore et herede bibliothecae Schroe- terorum, Medicorum Jenensium.

1