Aufsatz 
De Aeschyli Eumenidum ratione et consilio : Disquisitio philosophica
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

ducimus, sed non desperantem se tragoedia sua populo verecundiam sanctissi- mi judicii adhuc excitare, idque in integrum restituere posse.*)

Quantopere autem cordi fuerit Aeschylo Atheniensium animos ad eonservandam pellere Areopagi auctoritatem, et omnino ad moderationem in republicn gubernanda Eumenidum fabula invitare, tamen consilium il- Jud arctissime tragoedia nostra implicatum est, ut per se spectari ne- queat. Est enim perfecti poetae, si forte carmine suo praeter delectatio- nem, quam spectat, animum intendat ad rempublicam moderandam, con- silium illud ita consequi, ut intrinsecus cum ceteris operis sui partibus sit consociatum. Quod si ea, quae quis ad praesentem reipublicae sta- tum vellet referri, ita fabulae inseruit, ut tanquam in unum corpus rede- gerit, tum primum arti poeticae funditus satisfecit poeta. Aeschylus le- gi laudatae tam ingeniose obedivit, ut, si vel nulla haberemus vestigia consilii, quod in republica ordinanda prosequutus sit poeta, tamen nihil desideraremus, cum omnia simul per se pateant, neque explicatione ex- trinsecus petita indigeant.

Canticum Chori, quod laudatam Minervae orationem sequitur gra- vissimum praebet sententiae nostrae testimonium. Chorus enim succen- sens Minervae, quod Orestis causam mandaverit judicio a Dea constituto primum exclamat: Nunc profecto novarum legum pravitas antiquam la-

*) Frustra fuisse Aeschyli oppositionem constat. Hanc Periclis victoriam gravissime sane tulit poeta noster, cum senatum publicum, qui solus adhue multitudinis furo- rem coerceret, fractum videret. Quare jure viri docti deceptam poetae exspectatin- nem domicilii mutationis causam fuisse acute conjecerunt.(onf. Böttiger: Die Furienmaske p. 100, qui post Mugravium primus opinionem illam argumentis con- firmavit. Quem sequuti sun A. M. Schlegel. Vorlesungen über dramatische Kunst-

und Literatur 1 p. 156 nof. ef Melter: Die Aeschy lische Trilogie p. 324 523 ubi- uberiues rem tractavit.