His primitiis Wiedemanni Trocedorfii, olim discipuli nostri carissimi, nunc ad tempus munere magistri in schola nostra fungen- tis, aequo VV. DD. judicio submissis jam indicenda sunt solemnia scholae sacra, quibus crastino die memoriam Rudolphi Ferdinan- di Liberi Baronis a Sylverst ain et Pilnickau pio grato- que animo recolemus, quae ut nobiscum celebrent, omnes scholae pa- tronos, fautores atque amicos, omnes urbis nostrae cives observantis- sime invitamus. Solemnium vero haec erit ratio: M
Oratione a nobis habita de vita non pro summo bono habenda tres juvenes, Sylverstainiani beneficii parlicipes, disserent:
Samuel Julius Rud olphus Kadelbach, Gorlicensis, pri- mae classis civis ex ordine superiorum, de caussis„cCur Germa- nis suo nomine superbire li ceat,
Magnus Ezechiel Sei del, Saganus, ordini inferiorum primae classis adscriptus, de Pretio gaudiorum, quibus inspe- rato afficimur, et
Garolus Henricus Benjamin Neumann„Zircavia-Sprot- taviensis, qui scholis secundae classis interest, de rebus s ecundis et adversis parato animo s ubeundis.
Omnes patrio sermone perorabimus.
P. P. die XXVII. Aprilis MDCCCXXXVI.


