14
Novatores tragici cognoscuntur quoque ex Iocasta, quam Home- rus Epicastam dixit. Ejus vero, Oedipi, natorumque fortunam in tri- plici opere tractavit, Oedipo Rege, O. Coloneo, Antigona. (L. de Leutsch Thebaid. cycl. reliqq. p. 41. Not.) Cujus historiae fons ap. Homerum est Od. XI, 270. II. XXIII, 679. IV, 377., quam- quam concedi debet, in tam discrepante fabula, quum quaevis fere urbs ex ca aliquid sibi vindicaret, et antea Thebaide, Cypriis, ab He- siodo, aliisqne multis tractata, vix quidquam certi erui posse.(Cf. L. de Leutsch I. I. p. 35. 36. Mueller. ad Aeschyl. Dum. p. 167.) Non- nihil tamen Homerum eum respexisse fidem facit. Enimvero fllios fi- liasque Oedipi, quos Leutschius, V. Cl., ex Euryganea, in Iocastae locum ducta, Eustathius ad Il. IV, 372. ex Astymedusa susceptos esse statuit, eos Sophocles omnes ex locasta natos esse asseverabat (O. C. 530. 1323.), eatenus Homeri taciturnitatem et pudorem de ista procle observans, quatenus consilium poëticum id (Reisig. Enarrat. p. XVII. extr.).
Festinemus a Trachiniis, in quibus pridem Herma Cl. et D., ad. v. 270. Iphiti necem fabulae in Od. XXI, 22. seqd. enar- ratae adaequavit, ad Philoctetam, Ajace fabula, Homero prae ce- teris sacra, derelicta. Aiacem enimtotum ex Homero manasse, Bernhardius programmate docebat praestantissimo, in quo id solum displicet, si quid ju- dicare de defuncto viro fas est, quod ultra scopum progressus vitium
patiebatur.
nnus, V.
adeo quoddam hujus tragoediae excusavit. Quod enim certamen de
sepeliendo Aiace ad mortem ejus annectit, id non ut Iliadis, in quo omnia firmiter cohaerent, sed ut Aeschyli imitator fecit, qui trilogiam scripserat, öαν εασνν, οισρ et azeviceg: qua de re Grupp. egregie disputat in Ariadne p. 577.
Philoctetas praeter Nostrum et Aeschylus et Enripides seripse- runt, auctore Dion. Chrysost. Orat. LII. Hoc opere certissime probari potest, quanti Sophocles Homerum fecerit, qui non tantum Ulyssem o*νναιν,ντάχάον(Phil. 1120.), sagittarumque peritum(v. 1047. sq.) ap- Pellavit, verum etiam semel vel eo progressus est, ut eum Homerico more diov diceret(v. 344. Interpp.). Jamque Zaοπν τν ³μννν⁷ OnO⁴ν(Phil. 1132.), zwι οσνQιmovrou erde giανοs(Phil. 1108.),
9


