Aufsatz 
Pauca de Orestea Aeschyli
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

rgosyeg(v. 246) et dνπναιοσωνασαι εᷣ mονἀάmεν dT08 606 g u⸗ 5902 2 HEXEcDV réEXGyOy(v. 255 ss.), augeri potest rei atrocitas, et, si pos- set, non deberet, ne mera earum detestatione perfusi spectatores oculos animumque avertant. Huic rei ex omni parte cavetur sequenti carmine plane egregio, v. 301 386, quo munus ac jus a Jove Parcisque sibi tributum concelebrant Furiae. Jam illas, quac, sicuti scelestis quidem viris vehementissime instant, cf. e. c. 308 312. 320 338. 344 ss. 365 ss., sic a probis manus prorsus abstinent, cf. 305 307., hasce, inquam, non possunt detestari spectatores, immo revereantur eas oportet. Ubi autem jam in eo res est ut judicio decernatur, utrum absolvendo reo novi, an eo puniendo prisci dii victuri sint, carmine aeque ac praecedens egregio majorem- que etiam dignitatem Sirente exponunt, quantum calamitatis, si ipsae jure honore- que suo priventur, civitati id sit allaturum v. 480 551. Omnia enim scelera et omnia oninino mala ajunt invasura esse miserum genus humanum, omnemque ju- stitiam eversum iri; non ubique metum esse excludendum, sed conducere, vel vi adhibita, ad sanitatem redigi; idcirco hortari se judices, ut justitiam ne evertant, sed ut vereantur. Quo autem magis de dignitate ac jure suo iis est persuasum,

eo majore indignatione afficiantur necesse est, quum nihilo minus caussa cadant. Ilinc immensa exardescentes ira, terribilem injuriae suae minantur ultionem. Hoc quoque in loco poëtae sapientiam admiremur oportet. Semper enim sibi constan- tes suaeque tenaces naturae, semper juris sui indignantes eversionem, Minervam eas mitigantem primum ne audiunt quidem, sed, cedere nesciae, repetunt tantum, quantam injuriam sint perpessae et quantam ejus ultionem sint exacturae, cf. 764 779 et 794 809, 723 832 et 855 864. Tandem vero cedunt Minervae egre- giis consiliis ac precibus, et vix dici potest, quam mirifice vel nostrum, ne dicam Athe- niensium, animum hoc afficiat, quum videmus, diras istas virgines, quae antea tanto horrore nos repleverant, nunc fausta quaeque precari ac polliceri Atheniensium civitati.

Sed jam progrediendum est ad id, cujus caussa haec sumus praefati. Indicenda enim sunt solemnia in Joh. Rudolphi a Gersdorf, viri de gymnasio nostro egregie meriti, memoriam crastino die rite peragenda. Ita autem instituentur, ut post ora- tionem a me habitam de ratione et necessitudine, quae, Christo prae- ceptore ac duce, scholarum magistris intercedat cum discipu- lis(Ueber das Verhältniss des Lehrers zu den Schülern, nach der Lehre und dem Beispiele Christi), duo prodeant juvenes, qui, superiori primae classis ordini adscripti, Gersdorfianis nunc fruuntur beneficiis. Horum alter