A 7
suae tanquam parentem, Ius fata commemorando, ad opem sibi adversus Aegypti filios ferendam commovere conantur. Danaum jam laeta de Argivorum decretis afferentem, tranquilliore animo excipiunt, omniaque bona civitati precantur. Conspecta autem navi senex non dubitans, eam ab Aegypti flliis missam, praecipue cum alia etiam navigia sequuntur, de salute filiarum anxius chorum lamentantem relinquit, in urbem properat efficitque, ut praeco a filiis Aegypti missus, ferociter Danaides compellans, inſecta re a rege dimittatur.— Haec quoque fabula duabus deperditis, Aegyptiis et Danaidis, media interposita trilogiam cum illis efficit, in enarrandis Danaidarum casibus versantem. Hae scilicet cum Danao patre Aegypti, fratris ejus insidias fugientes, ab Argivorum rege pro- teguntur, mox vero ab Aegypti filiis, amore earum flagrantibus, in matrimonium petuntur. Caede tandem eorum facta, ipsae paterque(Aegyptus) placantur.
E brevi hac argumentorum enarratione manifestum est, tria contineri in singulis epi- sodia, intervalla vero a chori cantibus expleri. Sicut in antiquissimis tragoediis primo Dii laudibus extolluntur, tum magnorum et illustrium virorum virtutes celebrantur ‚ ita et poëta noster in choris quibusdam vel potius in hymnis morem hunc servavit, praecipue in iis, quibus e. g. in Agamemnone**) Trojanam expeditionem celebrat; in his enim sermo lyricus divino quodam spiritu altius fere insurgit, quam in caeteris Lyricorum graecorum carminibus. Neque tamen ejus hymni in Dei alicujus, praecipue Jovis honorem plane compositi sunt, sed immiscentur etiam narrationes multarum rerum, ex quibus laudes illae petantur. Et hoc quidem primum chororum genus, quos et hymnos appellamus. Secun- dum chororum genus threnorum nomine appellare possemus. Singulae enim fabularum tragicarum personae ipso cum choro vel jam ab initio calamitatibus oppressae, vel postremo in mala inopinate incidentes, multos luctus et lamentationes aut in omnibus episodiorum zutervallis, aut in singulis tantum locis, auditoribus et spectatoribus prae se ferunt.**) Threni igitur hi a choro cantati continent vel descriptionem malorum, quibus ipse oppri- mitur, vel supplicationes et invocationes Deorum, ut auxilium ferant. Describuntur clades, urbes ab hostibus eversae, homines ob caedes commissas a Diis furore vel insania mulctati, quae omnia magis ad terrorem incutiendum, quam ad miserationem commovendam valent. Inde etiam insolita sententiarum gravitas, ad vehementissimos animi affectus exprimendos
accommodata; inde novae et venustae figurae, constructiones, audacissimaeque compositio-
*) e. g. in Persis et in septem contra Thebas. **) XOHos. v. 40— 264 et v. 362— 496.


