Aufsatz 
De divina mundi Moderatione e mente C. Cornelii Taciti commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4 fortuito res mundanas evenire putant, anqui- ras, Tacitum invenies eam non modo non amplecti; imo vero sane ille Deos, ut jam pro- bayimus, agnoscit, negatque nusquam. Regere Deos res mortalium, eorumque favorem ¹) fortu- nam praebere secundam, propitios ²) esse erga genus humanum sibi habet persuasum. Non so- lum hiemis modestia, sed etiam magna Deorum benignitas Urbem frugum egestate et orta ex ea fame, Claudio imperante liberat ³); atque Galli,

Batavi et Germani jam victores, non sine ope divina, mutatis repente animis, in acie contra Petilium Cerealem terga vertunt 4). Quam vim Dii in res humanas exerccant, probant etiam sanationes, quas Vespasianus coelesti favore et quadam in ipsum inclinatione numinum Alexan- driae exhibuit, miraculosae, et quae ei ibi aaci⸗ derunt. Quae quidem referens) Tacitus quoniam addit:Utrumque, qui interfuere nunc quoque

*

1) Germ. 33. Favor erga nos Deorum. Cf. Ann. IV, 27, Velut munere Deum. 2) Germ. 5. 3) Ann. XII, 43. 4) Hist. IV. 78. 5) Hist. IV, 81.