Aufsatz 
De divina mundi Moderatione e mente C. Cornelii Taciti commentatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

me intenta, frustra nixam esse videmus. Cur- sum temporis sistere, imperium malorum extin- guere nemo est, qui unquam potuerit. Quibus quidem undique irruentibus omnis, qua viget natura humana, vis, fato coeco adstricta, sue- cubuit; monumenta celeberrima, quae et vera magnitudo et superbia vilis sibi posuerat, tem- pus mox suffodit, nec quidquam aliud, nisi vana

auctorum nomina posteris reliquit. Tali vide-

licet ratione tempus praesens instansque, vires,

quibus gaudet, ac virtutes nihili sunt; haeque fluminis illius tanquam ludibrium mox dilabun- tur. Hoc Proſecto nemo, nisi, qui monte clara historiam contemplatur, comprehendit; neminem

vero, nisi, qui de salute hominum admiodum extimescat, dolore afficit talis cogitatio. Quod quidem omnes rerum gestarum scriptores tes- tantur. Tacitus itaque vitae humanae incon-

stantiam et fraudem non poterat non animad-

vertere. Vere omnino res in Urbe post Flavia- norum, victoriam et Muciani adventum mutatas

adpellat Noster magna documenta instabilis for-

tunae, summa et ima miscentis*). Postquam,

1) Hist. IV, 47.