Aufsatz 
Commentatio, qua ostenditur, veteres Romanos de proferendis geographicae antiquae finibus optime esse meritos : Pars I. s. historia incrementorum, quae geographia apud vet. Romanos cepit. Sectio I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

190

Graeciae majoris oras, quas exploraret, legisse traditur. 19) Foedere denique cum Plolemaeo Philadelpho Alexandriae rege icto multam Romani nacti sunt occasio- nem et cognitionis orbis terrarum augendae et nominis sui extrinsecus in lucem famamque provehendi. 20)

II. Aetas. 264 30. H. 3.

Jam vero Italia subacta nihil impediebantur Romani, quominus in exteras Orbis terras converterent oculos. Celerrimos brevissimo tempore progressus facie- bant et in emendanda et in augenda terrarum cognitione. Maxime ad hanc adju⸗

vabant bella extra Italiam gesta. Arma enim victricia Romanorum tum terris sunt inlata, quae ipsis Graecis aut prorsus ignotae aut non satis cognitae huc usque fuerant. 21) Novo quidem lumine illustrarunt Meridiem tria bel- la Punica, bellum Jugurthinum, utrumque bellum a J. Caesare gestum et Ale- xandrinum et Africanum 22); primi autem aperuerunt Romani Occidentem Grae-

19 Polyb. I, 7. Appian. de Reb. Samnit. Fr. VII. Vid. Ukertus in I. I. Prim. Part. 1 Sect. p. 131.

20) Eutrop. II, 15. Liv. Epit. XIV. Dio Cassius Fragm. libr. 147 p. 61(ed. Reim.), ad quem locum eollecta sunt ex auctoribus, quae ad hanc legationem a Ptolemaeo Romam missam pertinent. Cf. Tzschuckius ad Eu- tropii loc. laud.

21) Evidenter suffragatur nostrae sententiae Polybii auctoritas dicentis, suo quidem tempore haud difſicile fuisse, vel de remotissimis terrae locis certi quid referre, quippe quum Alexandri Magni expeditionibus Asiae quidem regiones patefactae essent, sed reliquae terraram partes exploratae et circumnavigatae Romanis demum imperantibus. Cf. Histor. Libr. IV, 59: Ey N* T01& AA⁴.9. d‿(Xονς) K. 7. N. ubi Polybius profi- tetur, Libyam se adiisse, Iberiam et Galliam, ut Graecis notas reddere pPosset. Cf.§. 7. 8. ejusd. Cap. Notum autem est, Polybium una cum Scipione vidisse Carthaginem. Cf. Reliq. XXXIX, 3. coll. III, 59. Vid. Schweigh. Praefationem literariam, in qua de vita Polybii plura leguntur.

22) Quum meridiem Orbis veteribus noti dicimus, Libyam intellectam volumus sive, quae Romanorum potius est appellatio, Africam, cujus quidem nominis originem Jo. Leo Africanus initio Descriptionis Africae ex lingua Arabica ducit, ubi Africa dicta sit Iphrichia a verbo FARACA, quod Arabum lingua idem sonet, quod Latinis divido, quum ea terrae pars sit ab Europa mari mediterraneo, ab Asia vero flumine Nili sepa- rata. Frikia etiam nunc dicitur regio Zeugitana, quae et proprie Latinis vocabatur Africa. Plin. V, 4. Vid. Sickleri libr. I. p. 8253. Hujus quidem terrae notitiam habuisse aliquam jam ante Romanorum in Africa do- minationem Graecos, quis est, qui negare audeat? Namque Herodotus, qui non Aegyptum modo, verum etiam reliquas accessu faciles Libyae regiones vidit, haud pauca de iisdem narravit. Cf. SchlichthorstiiGeo- graphia Akricae Herodotea Gott. 1788. Rennel's System d. Geogr. Herodots im Auszâge in: Bredow's Un-

tersuchungen iiber einzelne Gegenstände der alten Gesch., Geogr. und Chronol. II Stiick(Altonae 1802) p⸗ 382 seqq. Heerenius in: Ideen iber die Politik u s. W. Th. 2. Abth. 1.Ukertus, Mannertus, alii. Quin multo tempore antequam Romani Africam cognitam haberent, Libya nawigata esse traditur. De qua quidem re maxime