Aufsatz 
Commentatio, qua ostenditur, veteres Romanos de proferendis geographicae antiquae finibus optime esse meritos : Pars I. s. historia incrementorum, quae geographia apud vet. Romanos cepit. Sectio I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

rum id tibi videbitur, qui scias, neque eandem et Graecorum et Romanorum in- genii fuisse rationem, hosque iis potius inhaesisse rebus, quae ad vitae communis usus et negotia aptae viderentur, illos, quae arte essent concludendae, esse com- plexos. Quae quamquam ita sunt in promtu, ut sine ulla dubitatione possint probari, tamen non hoc animo a nobis sunt disputata, ut acta egisse Romanos in rebus ad geographiam pertinentibus censeamus. Etenim, id quod huc usque a vi- ris doctis praetermissum esse video, si quaecunque a Romanis facta sunt, ut orbis terrarum cognitio et augeretur et emendaretur, comparaveris inque uno conspectu posueris, facillimo tibi persuadebis negotio, Romanos de proferendis geo- graphiae antiquae finibus esse bene meritos. Sed quum placeat, quam diligensissime de hac re scribere, pergamus ad ea, quae restant. Quod quo facilius fieri possit, in duas partes Commentationem distinximus, quarum altera enarrabit historiam geographiae hoc est incrementa terrarum cognitionis, quam Romani tum bellis gestis, coloniis deductis, mercatura propagata, tum hominibus regionum minus cognitarum investigandarum causa missis, tum descriptionibus provinciarum constitutis, tum viis stratis, aliis ejusmodi rebus sibi comparaverunt quibus perspectis patebit, minime pependisse Romanos e Graecis; altera vero perse- quetur scriptorum geographicorum vitas, libros et nierita hoc est literaturae geo- graphicae historiam: qua proposita Graecorum quidem in Romanos vis quaedam non poterit in dubium vocari, sed tantum aberit, ut imitati Graecos esse videan- tur Romani, ut illis facem nonnunquam ad cognitionem praetulisse sint existi- mandi.

Sunt autem in Geographorum Romanorum numerum non modo referendi Geographi, quos puros putos nominare solent, sed historici etiam scriptores, qua- les sunt Livius, Ja Caesar, Tacitus, alii. Quis tandem, quaeso, nisi forte pri- mis labris gustavit historiam Populi Romani, omni asseveratione affirmabit, eos

opere magno, quod inscribitur: Tæu‿ραρςρνμνmς Omcews hia constituit. Copiosius de utroque Geographo egimus in nostro 1. I. p. 108 et 122. Ibi laudatis adde: N. H. Brehmer: Entdeckungen im Alter- thume 1. Th. 1ste Abth.(mit 3 Karten und 1 Kupfer. Weimar 1822. 8.) p. 13. seqq.; He erenii Commentat. de fontibus Geographicorum Ptolemaei tabularumque iis annexarum, num ii Graecae an vero Tyriae originis fuerint in Commentatt. Soc. Gott. 1824. Kruse: Ueber die Wichtigkeit dieses Schriftstellers, die Zeit, wann er schrieb, die Quellen desselben, wie er sie benutzte und die Integritãt ſ geogr. Werkes. in: Archiv f. alt. Geogr. u. Gesch. Bd. 1. Heft 2. S. 60. sedq. 4) Hos nemo dubitabit appellare magnos. Quintil. Instit. Orat. X, 1: Historia(Romana) non cesserit Graccis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, nec indignetur sibi Herodotus acquari Tit. Livium.