Aufsatz 
De electro et eridano
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

+

delatus mare Balticum vel ipse adiit vel ex aliorum itineribus re vera factis sua comperit. Quamyvis igitur logicis rationibus nihil possit demonstrari, tamen qui- Phoenices ad Börüssiae oras Nedncünt, 60s commodam veritatis speciem prae se ferre constabit, etiamsi Phoenicum nummos ad Vistulam repertos ad partes vo- care nolimus. Intra Britanniam certe et Borussiae litora navigationis commercia exstitisse ex Pythea cognoscimus, et Phoenices longinquioris cursus itinera, ut soli eorum fructibus uterentur, consulto alios celasse, satis compertum habemus. Itineribus igitur seu mari seu terra factis veteres electra in Borussiae litore con- quisiverunt eaque prope Eridanum inveniri tradiderunt, cujus loco quatuor flu- viorum nomina: Vistula, Chronus, Guttalus et Rhubon apud veteres geogra- phos inveniuntur. Quorum quis sit verus Eridanus vix unquam satis poterit de- prehendi, omnibus tamen rationibus perpensis, maximum istius regionis fluvium, Vistulam, Eridani nomine celebratum esse, probabile videtur, ad cujus ostia nempe vera electri patria inveniatur. Cum serioribus temporibus deletis Phoe- nicum opibus et commerciis, res in fabulosum rumorem apud Graecos abiisset, qui istas regiones nunquam vidissent, Pherecydes primus electri multitudine apud Transhacdanos deceptus, Eridani nomen ad Padum transtulisse videtur. Populi qui succino colligendo et vendendo operam dedisse narrantur, sunt Teu- toni, Guttones, Vengdi, Aestyi, ad unum omnes illi ad litora Baltici maris ha- bitantes. Guttones» incolas pro ligno ad ignem uti eo, proximisque T'eutonis vendere,« jam Pytheas tradidit. Guttones esse notissimos illos orbis terrarum fere futuros domitores, qui primas sedes ad Vistulae ostia habuerunt, praeter AAapinFihen nemo dubitavit, et apparet ex Plin. hist. nat. IV, 14, 28, Ptol. III, 3(ubi Gythones appellantur). De- Teutonis adsentior Reichardo, qui in Gern pag. 75 eos litora maris Baltici a Vistula usque ad Daniam tenniöze tradit, eorumque post demigrationem cum Cimbris reliquias Teutones et Teutonarios intra Albim et Rugiam insulam relictos esse. Ita enim quomodo Teutoni Go- thorum vicini fuerint, facillime intelligitur, neque est quod Ptolemaeum erroris accusemus, aut cum Mannerto et Wilhelmio Teutonos ad aliena loca transfera- mus. Teutoni cum Codanoniam(Seelandiam) insulam quoque tenerent, elec- trum inde ad Britannos aut Phoenices in Britanniam detulisse videntur. Vene- dos etiam succini commercia habuisse inde certe intelligimus quod infra Gotho- nes ad ipsa litora habitarunt, ut Venedici sinus nomine hane maris Baltici par- tem insignem videamus. Hic vero mira iterum Vistulae Padique ostiorum simi- litudo aut confusio occurrit. Ut electrum, ita etiam Venetos utrisque tribnunt; num igitur cognatio quaedam inter Venedos Sarmaticos et Henetos, Paphlagonia