10.
15.
25.
30.
35.
40.
II. Fortuna.
Felix, ante ortum cui di favere, tenellum Ulnis quem puerum fovit amica Venus, Mercurius cui linguam acuit, cui lumina Phoebus, Cui regale dedit Jupiter ore decus. Praeclara huic cecidit sors et divina, priusquam Pugnarit, lauro tempora cincta gerit. Vita data est vitalis ei, quam vixerit ante, Immunem hunc pugnae Gratia blanda fovet. Ipse suis vitam auspiciis qui fingit et acri Te virtute domat, Parca, verendus homo est: Fortunam non ille domat; quod iniqua negavit Gratia, non virtus ambitiosa parit. Indignis te firma potest prohibere voluntas, Sponte tamen praebent omnia summa dei. Ut dilecta tibi se offert, sic dona deorum Dantur; Amor, subigit teque Jovemque Favor. Ducuntur studiis superi viridisque juventae Tempora amant; laetos gaudia laeta trahunt. Adspectu superum dignatur nemo videntum, At vidit caecus numina sancta deum. Imbuere igniculis divinis vas quasi vile Simplicium ante omnes pectora pura solent. Improvisi adsunt, frustrantes vana tumentem, Adsunt sponte, magi nullius ore citi. Demittens aquilam divum pater atque hominum rex, Quem fovet, in caeli lucida templa rapit. Rebus in humanis nullo discrimine ludens, Quod caput arridet, Jupiter ornat amans, Hoc lauro cingens, illud diademate regni: Nonne favens ipsi Sors diadema dedit? Praegreditur Phoebus felici Pythionices Et flammis tangens pectora dulcis Amor. Sternit ei mare Neptunus, bene labitur undis Caesaris invicti fata carina vehens. Illius ante pedes leo volvitur; ima relinquens Praebet ei delphin spumea terga pius. Ne doleas, palmam quod dat facilem deus illi, Quod carum pugnae surripit alma Venus. Illi equidem invideo, quem ridens servat amatque, Non, cujus Stygia lumina nocte premit.


