Aufsatz 
Verteidigung der Vulgata in Platonis Rep. IX, cap. 9 / von Wilhelm Weigand
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Statt eines Vorwortes.

Ingenio, doctrina maximisque in rem litterariam meritis illustri viro

FRTIDERTICO OSANNO

s. p. d.

discipuli memores gratique. -

(QAuatuor lustra praeterlapsa sunt, quum Tu, Vir illustris, a F. A. Wolſio, Boeckhio aliisque litterarum coryphaeis sacris musarum anti- quarum initiatus et scriptis aeque ac ingenio morumque integritate suavi- tateque conspicuus a divo Grolmano, immortalem Patrem patriae Ludo- vicum I consiliis adiuvante, ceterisque academiae Ludovicianae cura- toribus vocabaris, ut Provinciam Philologiae in alma Academia nostra post obitum Rumpfii, viri doctissimi, diu neglectam restitueres. Unusquisque nostrum, quibus ibi sacraria litterarum antiquarum per tot annos nova ratione reclusisti, sive Sophoclis tragoedias, Aristophanis Plautique sales exponens, sive candidi Herodoti Musas, Taciti historias, Demosthenis, Lycurgi aliorum orationes, Quintiliani Institutiones Orato- rias cet. commentans, sive universas totius antiquitatis disciplinas ex mente Wolſti tradens, unusquisque nostrum, quibus singulis quae homini ab homine praestari possunt Tu, Vir praestantissime, praestitisti, op- portunam nunquam non optabat occasionem grati sui animi Tibi siguifi- candi, et quidem minime vulgari modo, quum nihil obsoleti, nihil vulgare Te delectare non iguoremus. Tandem conventui Philologorum Germaniae in splendida atque liberali patriae nostrae Metropoli nuper fere omnes aggregati nacti sumus opportunitatem id quod unusquisque nostrum iam dudum senserat, nobiscum invicem communicandi. Atque constituimus