Aufsatz 
Adversaria Plautina / ed. A. Weidner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Capt. 940. Pro benefactis eius ut ei pretium possim réeddere. 3

Quoniam in B exstat uti, cuius vetustior forma certe ufei fuerat, Fleckeisen et Brix edi- derunt ut i pretium etc. Sed'et valentior exit sententia et versus melius ad aures accidit sic: Pro henefactis eis(= eius) uti par pretium possim reddere.

Nam sicut Philocrates suam Pyndaro libertatem ipse debuerat, sic religione nunc tenetur, ut Tyndarum rursus in libertatem restituat.

Capt. 373.

Sequere: em tibi hominem. TY. Gratiam habeo tibi, Ouom copiam istam mi et potestatem facis.

Gum Ussing(ad Amph. 179) tum vero P. Langen(Beitr. 12) copiose demonstraverunt Plautum semper habere gratiam, nusquam habere gratias dixisse. Duobus locis, Capt. 373 et Mil. 1425, infirmari videtur illa regula co quod in ipsa illa formula apparet hiatus. Atque A. Luchs(Stud. I 1, 23) sic statuit: omnia verba cretica, sive in vocalem longam sive in m’ litteram desinant, hiatum admittere in dihteresi ante ultimam dipodiam iambicam. Hanc autem non dico legem sed veniam iure repudiavit O. Ribbeck, cum altero loco Guyetum secutus edidit: gratias habeo tibi. Sed hac ratione firmum dicendi usum variari non minus aleae plenum videtur. Nec metrica lex, qua iambicorum exitus tenentur, admittit gratias ago tihi. Relinquitur ergo ut duobus illis locis aliud remedium adhibeatur. Quid autem propius abest quam ut quae tradita sunt hoc modo distinguantur: gratia m habco libi, quibus in conpendiis continetur hæc exclamatio: gratiam ut habco tibi! Atque huiuscemodi exclamatio animi beneficiis conmoti cadit in utrumque locum. Nec hanc rationem Plautino sermone alienam esse cognoscimus ex Epid. 341: Pro di inmortales! mihi hunce diem ut dedistis luculentum, Ut facilem atgue inpetrabilem, quo loco illud quoque commemorari attinet ut priore loco, quia antecessit littera m, item in libris absorptam essec. Trin. 659 Langen proposuit: et tibi nune proinde nt merere summas ago dνo gratias, quam emendationem praferendam puto etiam Pœn. V 4, 104: di decque omnes, vobis habeo merito magnas gratias. Ubi quamvis facile pluralis mutetur in singularem, hic tamen nescio an parum conveniat Hannonis religioni votis obligatae.

Men. 150. ME. Perge. PE. Non pergo hercle, nisi scio qua gratig.

Numerorum et versus causa alii perge porro, alii hercle ego, non pauci hercle rero, po- stremo L. Schwabe(Jahn. Ann. 105, 407) perge perge proposuit, quae eiusdem verbi repetitio pro huius loci ratione nimiam vehementiam habet. Peniculus Menwchmum paulo ante conlaudaverat his verbis: atque hilarissume. Inde hunc illum non modo pergere iubere sed antequam id faciat inceptam laudem probare et conlaudare necessarium mihi videtur. Quare conicio: Euge! perge! At contra Amph. 802 Sosiae servili gaudio congruit: euge euge optume!