Addendum est aeternum vale.
Casus luctuosissimus ad rem longe diversam nos traducit, quam ne omit- tamus animus et pietas monet. Quum enim huius libelli ultima pars in eo esset, ut prelum subiret, et quae subiectae sunt plagulae de schola nostra referentes litterarum formis iam essent descriptae, nuncius allatus est de re- pentina viri egregii, arte cum nostra schola coniuncti, morte acerbissima. Obiit a. d. V Nonas Martias DANIEL KUEMMICII, Dr. theologiae, decoratus insigni ordinis, qui praeclarum Philippi Magnanimi nomen fert, augustissimo principi, magno duci Hassiae a consiliis ecclesiasticis et scholasticis, idem ora- tor a sacris et praeceptor fidissimus, qui per octo annos gymnasii Darmstadini alumnos in sincera Christi doctrina evangelica confirmavit tantoque Dei O. M. sanctique servatoris cognitione, amore, studio imbuit, ut non facile deficiant a virtute et vera fide ad nequitiam et falsos dcos. Vita eius ubi orta, ibi exstincta est. Friedbergae(in Wetteravia), ubi ante LVIII annos natus, quo, ut examinando ludi magistrorum seminario adesset vel pracesset, pridie supremum vitae diem publice profectus erat, praemature nobis, sed tam subito ac dolore morboque vacuus e vita excessit, ut non vi mortis, sed Dei cle- mentia ad maius divinumque quoddam officium evocatus esse videretur. Ita quo loco cursum vitae honestissimae inierat, codem, foris per quadraginta annos muneribus probe functus, quum rediisset et ad extremum spiritum officio explendo se dedisset, coelestis iussu imperatoris substitit et in paterno se- pulcro conditus est. In hoc viro amisso iacturam fecit gravissimam schola, urbs, patria nostra. Summo dolore perculsa est uxor carissima, maerent propinqui, familiares, lugent discipuli, collegae. Quid autem erat, quod di- scipuli in parentis loco eum colerent, qui de rebus divinis dicentem audiebant pios sensus in animis alerent, omnes eum observarent, amarent, veneraren- tur? Non honores, quibus merito affectus, non dignitas publica, quae optimo iure ei oblata est, non ambitio, non genus, non opes, sed quae omnia om- nes praestare possumns, non admodum multi praestant, morum integritas, dictorum veritas, doctrinae vitaeque summa concordia et aequitas, consilio- rum praeceptorumque constantia, aequa in rebus arduis mens ac secundis. Ne longus sim, vere Christianus fuit, miti ingenio Joannis evangelistae simil- limus moribusque tam ingenuis, ut in eius sepulcro scalpere velimus versus celeberrimos, adeo convenientes, ut in eius honorem compositi esse videantur.
Multis ille bonis flebilis occidit. Cui Pudor et Justitiae soror,
Incorrupta Fides, nudaque Veritas Quando ullum inveniet parem?
Have, pia anima! Nos virtutes TUAS imitando memoriam TUAM optime colemus.
Scrib. Darmstadii a. d. III Non. Mart., quo ille die humatus est Friedbergae.


