— 29—
in iis, quae Polybium in annalibus antiquissimis invenisse et Ennium in carmine heroico effari ausum esse illi concedunt, spuria et subditicia a genuinis et veris disiungenda mihi sumam, aut quae ex aliqua parte addu- bitanda videantur ex omni vana, inania, respuenda censcam. Cum Polybio igitur et Cicerone errare malo, quam eos nihil vidisse affirmare.
De Eumelo.
Quamquam minime operam frustra consumpturum esse existimo, si quis post varias virorum de litteris meritissimorum curas de Eumelo poeta*), quem aequalem Archiae fuisse supra ostendimus, denuo inquisiturus et quam illi optime congesserunt materiem ponderafurus, digesturus explicatarusque esset, tamen huius laboris praemium hoc loco captare non licet. Disquisitio enim altioris indaginis et expositionis latioris est, quam quae angustis huius libelli finibus contineatur. Silere igitur melius puto, quam parum dicere, quoniam receptui canere tempus monet. Ne tamen lectores poeticae Eumeli virtutis plane expertes dimittam et ipse scriptionis meae exitum habeam probum ac vetustum, ex cantico, quod Messeniis aram Apollinis adituris composuit poeta Corinthius duos versus, qui ex toto prosodio soli extant, de mea sententia in extrema parte completos apponam.
T Fãο T9νμόα ααιανμιαο εmπdero uνασα,
A vadα ναα εtiννεα εοσνμα εέι αμαατοε£). Grata tibi, servator Ithomes, Juppiter usque: Musa fuit, libero quae et puro concinit ore.
Immer genehm war dir's, o heiliger Hort von Ithome, Wenn sich die Muse genaht mit dem Wohllaut freier Gesänge.
*) GODOFRED. HERMANNUS: de Musis fluvial. Opusc. II., 298 sqq. WEICHERT: de Apollon. p. 184 sqq. 08ANN: Auct. gr. lexic. p. 127 sqq. DUENTZER: Fragm. poes. ep. gr. p. 62 sqq. BERNHARDYV: Grundr. d. gr. Lit. p. 308 sqq. Pentametro dactylico catalectico in disyllabum, quem lectio vulgata, quae est apud Pausan. IV, 33, 3, sic exhibet: A. væ ναα αα έμενανεεα ααueẽετwa.
non quidem ultro offendor, utpote qui redeat et solus in lyricis tragicorum partibus, velut Sophocl. Ajac. 1.2, 183, et cum altera pedum serie coniunctus, ut apud Pin- darum Pyth. III, stroph. 4. At quis feret duos versus continuatos eandem clausulam habentes, quam supra α— ο ποα⁷ↄ Sie enim legendum foret, nisi poetam a dorica dialecto aberrasse crederes. Hexametros autem epicos non repugnasse cantui et prior Eumeli versus docet et multa veterum testimonia, quae Homeri carmina ab ipso poeta ad cantandum comparata(ειμε⁴οαποαπαεένια) a rhapsodis vel recitata, vel ad citharam seu ad lyram cani olim solita esse, affirmant. Cf. Athenaeus XIV., 632, C. D. 638, A. Sext. Emp. VI., 16. CREUZER, orat. de civitate Athenarum, opu- scul. p. 87.
**
—


