Aufsatz 
De Bacchiadis Corinthiorum / scripsit Carolus Wagner
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

10 al αςσεει ‿αά ϑμον, οσνραria&uꝓ*έ). Verum ne in nimiam invidiam maiusque odium incurrant proceres, quorum imaginem adumbrare conatus sum, illud moneo, quum in longinquitate dominatus, tum in agendi prudentia et strenuitate inesse aliquantum, quo crimina leniantur, deinde, mores depra- vatos, superbiam iniuriaeque inferendae libidinem posterioribus, non omnibus Bacchiadis probro esse. Num poenituerit Corinthios Cypselum adiuvisse in eiiciendis prytanibus, animo non comperi. Si Corinthiorum legato in con- silio Peloponnesiorum verba facienti**) fidem tribuis, de fumo iverunt in flam- mam, ut aiunt; sin autem Aristoteles gravior et certior tibi auctor est, Cyp- selus popularis esse non desiit neque unquam ullo praesidio ad corporis sui custodiam eguit***), qua laude vix potest esse maior. Nihil ergo fuit, quod quam personam voluntas et natura ipsa imposuit privato, eam princeps de-

poneret. De Demarato.

Ante tyrannidem Cypseli stabilitam singulos Bacchiadas, quos vel studium reipublicae, vel gloriae ditescendive cupido, vel per seditiones civiles taedium patriae ceperat, urbe in perpetuum relicta in alios terras vehentes vidimus: multos, quum ultima pristinae dominationis recuperandae spes evanuit, indig- natio et ira expulerit, plures metus tyranni adduxerit, qui dulce relinquerent solum natale. Nullus omnium qui profugerunt clarior factus est Demarato, qui nominis sui malum omen refutavit. Eum antiquissima et quae plurimos obtinet fama, quum et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis Corinthiae princeps fuisset, cum magna pecunia Tarquinios, in urbem Etruriae floren- tissimam sibiquc ex commercio per consortes socios et hospites familiarissi- mam, se contulisse tradit. Ibi, quum dominationem tyranni confirmari audivisset vir fortis, patria ab omnibus bonis desperata, domicilium sedesque suas collocavit, nam, ut ait Cicero, ubi tyrannus est, ibi dicendum est, plane nullam esse rem publicam****). Etrusci ab advena litterarum formas didicisse et artifices, qui eum comitati sint, Euchirum, Eugrammum, Cleophantum in arte pingendi et sculpendi magistros habuisse dicuntur). Demaratum in urbe, quae eum recepisset, filium procreasse, qui postea nomine Tarquinii Romae regnaret, veteres consentiuntft), patrem Tarquiniis et regnum adeptum esse, Strabo solus auctor est t†). Non ignoro, nostra aetate multos esse, qui hanc famam vel ex antiquo carmine epico ortam et pro arbitrio immu- tatam vel totam fictam esse dicant †ε¼), hisque commenticiis, quas existimant, narrationibus fidem parvam adiungant, vel etiam eas velut fictas pro falsis ducant. Equidem fateor, in me non tam subtilem divinandi vim inesse, ut,

*) Polit. IV, S, p. 107. I. 15. IV, 7, p. 106. 1. 10.**) Herod. V, 92. *ern) Aristot. Polit. V, 12, p. 161: œεéεσες 20ηυσνmπeοτ.*ꝓrn) Cic. de rep. III, 31. ) Tacit. An. XI, 14. Plin. IH. N. XXXV, 5 et 43. †r) Polyb. VI, 2, 10. Cic. de rep. II, 19. Liv. I, 34. ††) Strabo VIII, 378, c. prir) Niebuhr V. Cl. Röm. Gesch. I, p. 395. Theod. Mommsen Röm. Gesch. p. 85.